Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[81 ro]

/166/ Francese →

[XXIII]

De quodam milite cujus amore sancta virgo tres mutos loqui fecit.

Sub hisdem fere diebus, aliud contigit satis insigne, quod pro sui acti dignitate, huic videtur merito subponendum scedulę. Miles quidam orationis gratia sanctę martiris expetiit limina, secum ducens juvenem qui a primis vagitibus nullum vocis humanę sonum ediderat. Expletis ergo de more vigiliarum excubiis.

Titoni: Tritoni S. [81 vo] Titoni cubitum surgens Aurora reliquit.

In cujus adventu mutus etiam ille plano sermone loquitur, primitiasque vocis in gratiarum actione largitur. Quo miraculo miles ille qui eum secum adduxerat valde gavisus, sanctę virgini gratias alacri corde referens, ad propria rediit festinus. Emenso vero illius anni stadio, rursus idem miles oratorium sanctę Fidis expetens, rursus alium mutum secum adduxit, quem, cęlesti beneficio miserante, loquentem ut primum secum reduxit. Cumque jam tercio idem miles ad solitas orationes gressum dirigeret, mutum quendam Gozmarum nomine obiter consequitur, qui ad eum conversus, elemosinam ab eo cepit querere, labiorum tantum motibus. Quem eques ille arripiens, ad sanctam virginem secum duxit, ut sicut de duobus fecerat, ita et huic impetraret luminis gratiam. At ille, ut sacra limina introivit, cereum muto illi tribuit, ac sic orationi incumbens, pro se ac pro illo sanctam Dei propensius exoravit. Ut autem eum muto ore permanere vidit, orationibus finem imposuit, seque reum seque culpabilem exclamavit. Vere, inquit: inquam S. inquit, o beata virgo, agnosco quia solito beneficio: a solito beneficio S. solito beneficio, peccatis meis exigentibus, ecce indignus judicor, quem preterito tempore gemino virtutum munere ditatum, bis lętum redire fecisti a tuo oratorio. Nunc autem quia in aliqua, ut puto, offensione inficior, a solito munere ingratus suspendor. Et his merendo /167/ recensitis: Eamus, inquit, ad hospitia, ac deinde pransi revertemur abeundi petentes licenciam. Qui cum jam fere mediam tererent basilicam, divino nutu mutus ille exclamavit aperta loqaela: Prius, inquit, domine mi, hanc meam debeo offerre candelam, quia nondum obtuli eam. Quibus auditis, miles ille inestimabili gaudio perfunditur, concitoque gressu ad sanctę virginis rediens altare, humi procubuit, Deoque ac sanctę martiri magnificas laudes decantavit, quorum miseratione largiente, triplici miraculorum ditatus est munere. Potuit namque per virginis suę precelsa merita ista facere, qui ante interitum Julii Cęsaris bovem arantem plano sermone fari coegit: Roma, libi cave1.

Torna su ↑

[Nota a p. 166]

[XXIII]. S. A. Torna al testo ↑

[Nota a p. 167]

1. Valère-Maxime rapporte un prodige analogue: « Bello etiam punico secundo constitit Cn. Domitii bovem dixisse: Cave tibi, Roma. » [De dictis, lib. I, c. vi, § 5). C’est sans doute celui que notre auteur attribue à César. Torna al testo ↑