Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[89 ro]

/185/ Francese →

[VII]

De milite a compedibus soluto.

Sed quoniam multę sunt virtutes, et tot ubique totum per orbem pullulantes, quę etiam didacem possent dilassare Hieronimum, pretermissis multis milibus, sola ea stili eloquio appetere curamus, quorum ipsi testes sunt qui aut sensu aut visu experti fuerunt. Hujus namque miraculi ipso nobis indicatorf extitit, [89 vo] quem illati mali ruina fari coegit. Contigit enim, ut sepe fit, quendam militem genere ac potestate opinatissimum, vocabulo Adalhelmumg, ex Castro Roca Dafulgih1 equitem, Arvernorum ex partibus, qui Rotbertus nuncupabatur, capere captumque pro suo libitu constringere. Imminente autem sanctissimę quadragesimę tempore, idem captus fidejussorum credulitati committitur, ac sic statuto termino ad propria regreditur. Sed dum dominicę resurrectionis sollempnitas adpropinquaret, ipse Adalhelmus, junctis sibi sociis, oratorium sanctę Fidis orationis gratia expetiit. Cujus iter captus ille Rotbertus agnoscens, gressum ejus calle citato subsequitur, sperans se amore Dei et /186/ sanctę virginis ab eo aliquam posse impetrare captionis suę remissionem. Sed ille avaricia redemptionis ex diabolico instinctu agitatus, neque pro Deo, neque pro sancta virgine, cum inter missarum sollempnia ante sanctum altare ab abbate et monachis multisque fidelibus suppliciter exoraretur, neque absolvere neque quicquam voluit a summo precii diminuere. Tanta obstinacia infelix obfirmatur, ut Memphitici Pharaonis nefarium maluerit sequi exemplum, quam illud Dominicum: Si non remiseritis fratribus de cordibus vestris, nec Pater meus dimittet vobis1. Quid igitur captus faceret aliud, nisi ut se pristine redderet captivitati salva fide, nullam rationem invenit. Igitur domum regressus, carcerali rursum ditioni mancipatur. Quem ille crudelissimo non mitior Achimenio, inmensi ponderis compedibus crura ejus artavit, ciboque ac potu biduo penitus denegato, aridissimi panis mucida crusta in cibum ei tercia nocte prebebat, cui somnus si quando veniret, nuda humus sine ullius stramenti fulcimine atque operimenti tegmine parabatur. At ille miser tamen inter immania supplicia, sanctę Fidis auxilium efflagitare non cessans, evulsis compedum claustris, a pondere ferri non semel exoneratus manebat. Cujus virtutis stupendum miraculum nequissimus ille Adalhelmus flocciferans, illius tyranni sevicia crudescens, qui ęneo tauro inclusos vivos concremabat homines, in imo arcis artissimam cellulam tabulato construxit, bodiisque quibus septennis pueri subtiles tibię vix intrarent crura capti insertans, illo in ergastulo [90 ro] retrusit, atque ad tuendam ejus fugam custodes deputavit. Ubi dum retrusus miserabiliter jaceret, ingruentis noctis horrore carceris cecitas ingeminatur. Quibus in teterrimis tenebris tenui sopore dum membra dolore consumpta irrigat, subito allapsu videt sibi gloriosam virginem assistere, quę indicibili rutilans fulgore, hęc veluti pęnis illius conquesta amprosio protulit ore: Rumpe morarum tedia festinusque fugam accelera, neque vinculorum claustrique hujus obstaculis impediri /187/ paveas, quia soluta sunt omnia corporis tui retinacula. His dictis, dum sancta virgo arcibus ęthereis sese reddidit, ille captus ingenti perfusus gaudio, somni habenas ilico rupit, ferreumque pondus pre nimia mole infra ergastulum arce relinquens, ostiolum vectibus ac seris munitum aperuit, ac per custodes ante carcerem sopitos valido saltu excusso, foras ab ategia exilivit. Deinde perforata turris maceria, trabium ac lapidum commissura sine cementi glutinio congesta, pedestri calle alacer domum expetit propriam. Ubi modica statione facta, quam citius ad sanctę Fidis devenit oraculum, referens ei, cunctis Deo laudes canentibus, debitum cum gratiarum actione obsequium.

Torna su ↑

[Note a p. 185]

[VII]. S. C. Torna al testo ↑

f. Ici reprend C. Torna al testo ↑

g. Adalelmum C. Torna al testo ↑

h. Dagulfi C. Torna al testo ↑

1. Roca Dafulgi, et mieux Dagulfi, Rochedagoux (commune du canton de Pionsat, arrondt de Riom, Puy-de-Dôme). Il y avait un prieuré à Rochedagoux; il dépendait du monastère de Saint-Genoux, diocèse de Bourges; Simon de Beaulieu, archevêque de Bourges, le visita en 1287, dans sa tournée pastorale. Il était sous le vocable de Saint-Pardoux. Du château de Rochedagoux, il ne reste que de faibles vestiges. Torna al testo ↑

[Nota a p. 186]

1. Cf. Matt, xviii, 35. Torna al testo ↑