Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[88 ro]

/182/ Francese →

[VI]

De eo qui a Sarracenis liberatus est.

Orientalem Auxoniam silentes, quid in occidue Auxone territorio per sanctę virginis merita preclare ac sepenumero actum sit, res ipsa ędere cogit. Hęc Ausona diffusa satis peccoribusque habili planicie gaudet, quę soli ęqualitas Segarra a flumine ejusdem nominis ab incolis vocitatur1. Hac in gratissima amplitudine oppidum quod vocatur Colonicum2 longe eminet, quod ęcclesiam sanctę Fidis /183/ multo ex tempore habet. Ob cujus reverenciam, ut semper sanctę Conchacensi ęcclesie federaretur, majores loci illius legatorias literas Conchacensi abbati cęterisque fratribus per suos veredarios mittere curaveruntc, in quibus continebatur scriptum, quod seniores ejusdem castri, metu Sarracenorum [88 vo] multa eis mala frequenti excursu inferentium, ad protegendum sanctę Fidi devoverant jure hereditario possidendum. Et quia longa terrarum intercapedine a loco sanctę virginis distabant, statuerunt pro tributo ei quotannis mittere pondus auri ad componenda ornamenta sacri templi. Quin etiam si prosperum eventum bellorum ejus sacris meritis obtinerent, omnem decimam spoliorum partem a superatis Sarracenis raptam victorię pro triumpho illi mitterent. Monachi vero de tantę patronę laude sub extremo terrę fere axe vernante admodum gaudentes, legationis verba devota mente amplectuntur, et quid ad eorum salutem tuendam congruum eis remittant perscrutantur. Tandem vero accepta melioris arbitrii sententia, cum salutatoriis litteris labarumd eis mittunt, cujus gestaminis previo signo ad invocationem sanctę virginis, audacter hostiles acies non abhorreant perrumpere. Hujus vero vexilli confortati fiducia Colonici, ad invocationem sanctę martiris multa cede Sarracenorum exercitus sepe straverunt, spoliisque diremptis onusti, cum palma triumphi ad propria redierunt. Inde votivo debito sese absolventes, de more Abrahę patriarchę predarum decimam sanctę virgini reddunt, que summi sacerdotis Melchisedech jura retinens, ut ille pro impetrata victoria panis ac vini munera victrici patriarchę obtulit1, ita virgo hęc sancta ad obtinendam salutum gratiam per invocationem sui nominis, sacerdos et grata victima in ara ferreę catastę super torridum incendium quondam Deo extitit. Hujus in castri suburbio vir laudabilis simplicitatis, Oliba nomine, morabatur, qui juxta loci illius positionem /184/ mediocris vitę sufficientia fruebatur. Hunc quidam Sarracenus qui ex Castro Balagario, satis vicino, causa negotiationis advenerat, dum tam quiete ibi eum vivere conspexit, extorquendę redemptionis cupiditate nimium agitatus, sumptis nequitię suę complicibus, occultus insidiator domum irruit, captumque secum violenter rapuit, multoque calibe pedes ac manus oneravit. Denique Thisiphoneis furiis plus tygride raptis catulis stimulatus, dum de penis ejus exsaciarie nequiret, in angusto sedile eum retrusit, ferreos sudes circa caput ejus ligno [89 ro] affigens, ut neque cibum capere posset, neque aliquando vel brevi somno adclinis aut resupinus languida membra recrearet. Sed quia captus ille sanctę Fidis miracula sepe audierat, ejus ad invocationem die noctuque conclamat, et se in Conchacensi monasterio suscepto monachali habitu ei serviturum spondet mortis ad extrema. In hoc tam crudeli tormento lamentanti et oranti divina bonitas et inmensa pietas sanctam suam militem, noctis sub umbrosa caligine, cęlorum ab alto culmine direxit, quę eo cernente, dum forte pupillę ejus in somno natarent, omnia ferramenta evellens, in terra projecit, totumque solutum recedens dimisit. Et quia metu horrendę mortis perterritus, fugę se credere minime audebat, mane iterum constringitur, similique penę mancipatur. Sed nutu Dei per sanctar virginem solutus, usque ad terciam vicem catenis constringitur, tercio vero tyrannus a Domino victus, ut vidit se frustra contra cęlestem virtutem conari, pace sequestra Christianorum illum ad propria reduxit. Qui tanti miraculi potentiam ubique diffamans, relicta peculiari substancia, monachalem sicut inter pressuras voverat suscepit vestem, ac citato calle uno contentus socio vicum expetiit Conchacensem. Ibique Domino et sanctę martiri devotum exibens obsequium, tamdiu vixit donec extremo preventus die debitum redderet morti. Isdem vero socius ejus de se solebat referre nomine Vuillelmus, quod in juventute paralisi percussus, sinistram manum a latere cui recurva inextricabiliter inherebat, neque ad os ducere, neque ad aliquod /185/ officium poterat convertere. Quem tam miserabili debilitate dampnatum parentes ejus ad ęcclesiam sanctę virginis Fidis eodem in Colonico castro sitam deportantes, supplices fundunt preces, atque sine dilatione incolomem recipiunt, debitas regi magno ac sanctę ejus gratias referentes.

Torna su ↑

[Note a p. 182]

[VI]. S. C. Torna al testo ↑

1. L’Ausonie est le nom poetique de l’Italie. C’est là sans doute pour notre historien l’Ausonie d’Orient, à laquelle il fait simplement allusion, et qu’il avertit de ne pas confondre avec l’Ausonie ou plutôt l’Ausona d’Occident, où il place le theâtre de son recit. Celle-ci est l’Espagne, et, dans l’Espagne, le diocèse d’Ausone ou Vich d’Osona, en Catalogne, non loin de Barcelone, et aussi de Balaguer, dont le château est cité au cours de ce recit. La rivière de Sègre (Segarra) arrose ce pays. Le Cartulaire de Conques mentionne (nº 467) le diocèse de Vich d’Osona, episcopatus Ausonensis, dans lequel l’abbaye possédait, à la fin du xie siècle, l’église de Taganament. Torna al testo ↑

2. Colonicum, Calonge, Colonico, dans le diocèse de Vich, en Catalogne, Espagne. Cette paroisse reconnaît sainte Foy pour patronne et titulaire. Nous avons sous les yeux un cantique de fête, Goigs, que en alabança de la gloriosa verge y martyr santa Fe se cantan en sa iglesia parroquial de Calonge del bisbat de Vich, avec illustration représentant sainte Foy, estampe du xviiie siècle. – Dans le même diocèse, deux autres paroisses, celles de Raurich et de Montargull, sunt dediées à sainte Foy. Torna al testo ↑

[Note a p. 183]

c. Ici commence le Codex Conchensis. Torna al testo ↑

d. Vexillum, add. ult., et, in margine: hoc est batn (?) C. Torna al testo ↑

1. Gen. xiv, 18-20. Torna al testo ↑

[Nota a p. 184]

e. deest C. Torna al testo ↑