Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[92 ro]

/192/ Francese →

[IX]

Item de milite ab inimicis capto et mirabiliter liberato.

Restat adhuc unum premissis rite addendum, cujus in facto non minor laus gloriosę virgini canenda nobis videtur, licet opere dispar habeatur. Petragorico in pago castrum Saliniacum1 multi vestrum norunt, unde miles quidam nomine Barnardus, amore virtutum [92 vo] sanctę Fidis succensus, ipsius ad propiciatorium quotannis erat recurrere /193/ solitus. Hic ergo dum iter institutum celebrare festinnret, die quadam lateri peram signum videlicet peregrinationis accommodans, nemine comitante, ad comperegrinorum tendebat hospitia, cum quibus crastina luce iter dispositum teneat. Sole vero jam oceanas caput recondente sub undas, cece Archenbaldum cui ad mortem injurius erat obiter cum quinque militibus solus offendit, a quo captus pro clamore sanctę Fidis abeundi remissionem non impetravit. Qui dum captus duceretur, ne in ventum preces fudisse videretur, mox ei ad copiam evasionis sanctę Fidis virtus, ex diverso errore viarum per condensa noctis latibula, fratrem suum uno tantum comitatum armigero adduxit. Quo super ille repentino illapsu veluti noctis caligine obsitus irruens, attonitis vocibus quinam essent increpitat. Frater vero ejus Barnardus vocem illius agnoscens, inter manus hostium ut sibi auxilium ferat concitus exclamat. At ille ob fratris liberationem efferatis viribus bellum iniens, se solum contra quinque, sui suorumque oblitus, morti obponere non obhorruit, neque etiam qui quantive essent animo perpendit. Barnardus vero inermis audaci spiritu in Archembaldum ruens, ut ad eum tenendum manus injecit, mox mira Dei virtute per invocationem sanctę virginis hostilis lancea ei in dextra prosiliit, qua ille armatus non inferior Jonatha quondam in Philisteos1 pugnam commisit. Sicque sociali fratris strenuitate jutus, in fugam vertit adversarios, medioque in campo cum fratre restitit victor. Cujus pugnę bene auspicato successu hylaris factus, non multo post sociis rejungitur, ac sanctę Fidis basilicam de collato beneficio grates redditurus aggreditur. In cujus lanceę munimine multociens postea fisus, cum paucis contra plurimos pugnare non expavit, sciens sibi auxilio semper fore sanctam Fidem cujus mira virtute eam accepit de manu hostili. Hanc vero longo post tempore sanctę virgini in testimonio miraculi detulit, quę usque in hodiernum diem signis inseritur quolibet vehendis. Hęc de captorum absolutione jam nunc dicta /194/ sufficiant. Et quia constipata diversorum insignium phalanx in inmensum crescere videtur, operę precium est ad ea [93 ro] defloranda usum sermonis torquere, non ut numero per singula claudere quantula vitę nostrę portio sufficiat, sed more haurientis aquę de magno gurgite anhelam sicientum aviditatem dulci poculo permulceat. Sint tamen in laude Cunctipotentis semper resonantia, qui in sanctis suis mirabilis per sanctę martyris suę Fidis preclara merita tanta mortalibus conferre dignatur beneficia.

Torna su ↑

[Note a p. 192]

[IX]. S. Torna al testo ↑

1. Le château de Salignac, non loin de Sarlat (Dordogne). Torna al testo ↑

[Nota a p. 193]

1. Cf. I Reg., xiv, 13. Torna al testo ↑