Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[94 vo]

/198/ Francese →

[XIII]

De contracto directo.

Non multum huic dissimile aliud restat miraculum, quod expectanti paginę nobis videtur inserendum. Ad sanctę virginis promerenda beneficia quidam ex territorio Agennensium, nomine Humbertus, ope parentum advehitur, quem a renibus usque deorsum livida natura matris ab alvo exposuerat premortuum. Qui cum devotorum misericordia plurimis annis ibi sustentaretur, tandem divina pietate visitatus est post celeberrimum sanctę Dei genitricis Assumptionis diem. Subsequuta nocte, dum ante gloriose martyris propiciatorium in vigiliis cum multis aliis pernoctaret, dolore nimio per languida membra corripitur, atque cum ingentibus cępit clamoribus emittere planctus. Quos inter dolores, sanctę Fidis non desinit cum clamore [95 ro] suffragia, et ut ei propicietur cum lacrimis exorat. Inde subito fragore contracta in directum extenduntur membra, et quę maternis a visceribus traxerat debilia, per sanctę virginis invocationem suscipit valida. Sicque spretis scabellis, quibus locusteos saltus, si quando alias tenderet, per terram emittere solebat, solidis gressibus inter ceteras turbas discurrere congaudet.

Torna su ↑

[Nota a p. 198]

[XIII]. S. C. V. Torna al testo ↑