Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[95 ro]

/198/ Francese →

[XIV]

De milite semel ac secundo inluminato.

Quidam Vuillelmus ex Castro quod Carlatum dicitur1 /199/ genere clarus et milicia strennus, capitis vulnere post lippam caliginem oculorum luce privatur, sed per sanctę Fidis invocationem reparancia lucem colliria promeretur. Denique processu dierum quodam milite jurgia cum aliquo domesticorum suorum conferente, dum ei baculum niteretur in oculum figere, idem Vuillelmus periculo medium se obponit, atque ita in oculum accipiens, pro benefacto malum cogitur pati. Sicque a vulnere erumpente cruore, dolor etiam vitale cerebrum tantum obsedit, ut vix caput a lecto posset erigere, nec oculos aperire. Anxius ergo nimium factus, post desperatam salutem ad solita reducitur presidia, et sic sanctam Fidem ut sibi subveniat cum suspiriis validis sollicitat. O, inquam, virgo sanctissima Fides, omnium peritissimorum sinthesesm medicorum excedensn, quid in me tam dirum nefas cadere voluisti? Luminis per te facti debuisses ab omni infestatione tueri. Quid michi recepisse, quod crudele nunc potuit michi infortunium auferre? Esto. Si dedisti, restitue. O felix virgo et omni laude predicanda, cujus pietas multimoda tribulatorum attendit miserias, ne desere tuum cui sine te inrecocabile patet precipitium. Flecte piissima lumina, et patulas precibus aures inclina, ac hujus miseri iterum atque iterant angustiis compassa, extinctas unguine tuę pietatis fove lucernas. Quibus [95 vo] querelis dum finem imposuisset, fatetur se non prius cibi vel potus alicujus aminiculum tangere, quam aqua benedicta et sanctę Fidis majestate sacrata possit oculos madere. Quo audito, unus ex domesticis basilicam sanctę virginis a castro illo via diei unius distantem celeriter aggreditur, et jussa factis ęquans, ad dominum regreditur. Cujus aquę perfusione capitis dolor obstupescit, sed caligo adhuc oculos contenebrascit. Inminente ergo tantę /200/ virginis sollempnitate, idem miles ad sacras vigilias cęlebrandas, septimo die ante festum anticipans, adiit, et in Dei laudibus coram mausoleo pernoctavit. Die namque sacrę venerationis post missarum sollemnia, dum ab ęcclesia duceretur, visum est ei tanquam sub aurore creperoo lumine hominum formas cernere, sed non ad plenum qui essent discernere. Inde regressus ante altare, procidit ad pedes sacrę majestatis, et ita gradatim fabos pupillarum ignientes, clare conspicit omnia rerum corpora. Cujus virtutis preclaro muneri plebs universa congratulans, Domini ac sanctę Fidis intonat magnalia, cujus stupenda cernere meretur miracula.

Torna su ↑

[Nota a p. 198]

[XIV]. S. C. Torna al testo ↑

1. Carlatum. Cariat, commune du Cantal (canton de Vie, arrondt /199/ d’Aurillac). Le château de Garlat appartint longtemps aux comtes de Rodez (Bosc, Mém., p. 180). Il a donné le nom de Carladès à la region qui l’environne, et qui était a cheval sur le pagus Rutenicus et le pagus Arvernicus: elle est mentionnée dans le Cartulaire (nos 341, 545). Torna al testo ↑

[Note a p. 199]

m. compositiones add. ult. C. Torna al testo ↑

n. excedens, omnium cirurgorum malagmatibus precellens quid... C. Torna al testo ↑

[Nota a p. 200]

o. dubio add. ult. C. Torna al testo ↑