Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[94 ro]

/197/ Francese →

[XII]

De puella contracta.

Alio quoque tempore, ad promerenda per sanctę Fidis inclita merita divinę pietatis beneficia è aggiunto con grafia posteriore in un tratto abraso della pagina [beneficia], puella omnium membrorum offitiis dissoluta, Cassiaco ex vico1 advehitur, quę incurię bajulorum trans ripam fluminis littore[o]s scopulos Conchacensis vici lambentis2 dimissa, a [94 vo] pretereuntibus elemosinam petebat. Cujus inhospitia facies et membra, quia eas manu neque baculo arcere valebat, de nocte a feris sepissime, ut ipsa postea testata est, lambebatur. Nullius sane miseratu ad monasterium sublata, plurimis diebus in tali mansit miseria. Nutu tandem Dei seniores loci, misericordia moti, ad monasterium jubent eam in grabato deferri. Ante cujus primum vestibulum diu excubans videbatur ad speciosam portam templi, ut clodus quondam Petri3, elemosinam petere ab introeuntibus gratia orationis. Tandem vero sancta Dei virgo Fides, alter cęlo facta Petrus, advesperascente die quam frondicomorum gloria ramorum ac palmarum decoraverat4, ab humo erigitur et ad sacratissimę virginis mausoleum, consolidatis plantis, tota incolomis progreditur. Ob quod mire factum /198/ astantes ingenti gaudio perfusi, Deum cunctipotentem unanimes conlaudant, qui tantam suę militi Fidi conferre est dignatus in omni virtutum splendore potenciam.

Torna su ↑

[Note a p. 197]

[XII]. S. C. V. Torna al testo ↑

1. Cayssac, chef-lieu de paroisse (commune de La Loubière, canton de Bozouls), a 9 kilom. N.-E. de Rodez, était le siège d’un prieuré de la manse de l’abbesse de Nonenque (Pouillé de 1510). Torna al testo ↑

2. Ce cours d’eau était ou bien le Dourdou (Dordo ou Dordonius) ou bien la Louche (Latacia d’après le Cartulaire, nº 108). La Louche est un torrent qui se deverse dans le Dourdou, sous Conques Torna al testo ↑

3. Act. iii, 2. Torna al testo ↑

4. Le dimanche des Rameaux. Torna al testo ↑