Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[95 vo]

/200/ Francese →

[XV]

De vidua ceca.

Maxime pontificum Fronto1, decus et caput omnis

Orbis Aquitanici jure vocandus eris.

Nam vir apostolicus Petri documenta magistri

Primus ad Hesperium noscere ferre solum.

Te precone sacrę radiantur dogmata legis,

Per quę fana vacant templaque sancta micant.

Virginis in sacrę claris toto orbe libellis

Non decet egregium nomen abesse tuum,

Quos virtute potens signis spectabilis atque

Dignaris proprio nobilitare dono.

Astruis, tua namque domus dinoscitur esse,

Quam... meritis: in S. quest’ultimo verso è collocato all’inizio del testo in prosa Quam sacra virgo suis irradiat meritis.

/201/ Inde enim oriunda pro amisso conjuge mulier quędam insolabiliter lugens, diurnis fletuum vadis putres oculos jam factos in cecitatis nubilo clausit. Ob quam rem plurima sanctorum pignora perlustrans et nichil proficiens, jam nonum ceca peregerat annum. Cui dum nulla [96 ro] valerent mortariola, nocte inter vastas soporis sannas ad sanctę Fidis oracula properare admonitum est, quia ibi donum quod aliunde petebat, sine dilatione erat perceptura. At illa somno elapso verbis monitoriis fidem adhibens, jussa capescit, ac junctis vię sociis Gonchas devenit. Cui in hospitiolo pernoctanti, sanctęque Fidis presidia attencius efflagitanti, primum dolor intolerabilis migraneoque similis caput quassare cępit, ac more bistodinum pro inmoderato lieop timpora ac frontem per lectulum rotabat irremediabilis. Ad manum denique pueri sacratissimę virginis oratorio introducta, ubi scatentibus lacrimarum fluentis pulverem: pulvere S. pulverem humectaret, mirabile visu, pro lacrimis, variante vices natura, unda sanguinis profluit ac terram rubere coegit. Post cujus fluxum paulatim luminis scintillula igniri cępit, ac rerum forme ei deteguntur per aulam templi. Sicque contigit ut ante solis occasum cuncta clare cernens, Domino ac sanctę virgini suis laudibus plures in laudum preconia excitaret, et collati sibi muneris gaudium in cunctorum verteret gaudium.

Sic tibi, magne Pater, sacra virgo remisit alumpnam,

Lumina cui meror clausit et asper amor.

Tu quoque, gemma sacerdotum, pro munere tanto

Astra super socię dic, age, presul, ave.

Ut fulvo decori est chorique topazius auro,

Mentio Panaretosq sic tua fulget in hoc,

Cui comes insignis super ethera virginis alme

Cum Domino regnas secla per innumera.

Torna su ↑

[Note a p. 200]

[XV]. S. C. Torna al testo ↑

1. La tradition locale, constatée dès le ixe siècle, réclame pour fondateur du siège de Périgueux, saint Front, dont l’âge est indeterminé (Cf. L. Duchesne, L’origine des diocèses episcopaux dans l’ancienne Gaule, ap. Mém. de la Soc. des Antiq. de France, 1889, p. 366). Notre auteur admet cette tradition, et aussi la legende qui fait de saint Front l’un des soixante-douze disciples du Christ, attaché ensuite à saint Pierre, puis envoyé en Gaule par le chef des apôtres ou par saint Clement. Torna al testo ↑

[Note a p. 201]

p. vino add. ult. C. Torna al testo ↑

q. liber miraculorum add. ult. C. Torna al testo ↑