Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

1º Récits spéciaux au Codex Conchacensis

/223/ Francese →

n. 12 nell’ed. Robertini [I]

...betur malefactis, multos retraberet a laqueo juste dampnationis. Sicubi per sanctam virginem indulta venia ad hunc nostrum feris hominibus communem reductus est aerem, oculos in morte obstructos aperit, viribusque resumptis, non sine lacrimoso suspirio has in voces confestim erupit: Quid infelices agimis? Quid hujus mundi miseris blandimentis palpamur? Quę videntur, nihil est, quę autem non videntur, veritas est. Ecce rerum transitoriarum: transitorarium B. transitoriarum appetitus laqueos nostris abscondit pedibus, ecce gloria nostra detrimentum nobis parat, nihil aliud quam opera iter nostrum comitatur! Ceca cupiditas quę per rerum omnium precipicia currit effrena, quam miseris flammis cruciatur inter acerba supplicia! Abicite, o karissimi, hanc pestem mortiferam, ne ejus suggestione illecebrosa hic ignoranter illecti, vite premia amittatis, quę solis inhabitatur justis. Succurrite mihi, obsecro, pene ęterno demerso baratro, in quod me precipitare voluit sancta Fides gloriosa virgo, nisi piissimo sanctorum procerum Michaelis archangeli ac Petri apostoli tutarer subsidio. Hęc enim rustici cujusdam, cui juvenculam nudiustercius abstuli, causam defendens, et in acusationis litem cotistituens, /224/ nemine controversiam pro me ferente, ut me causa cadentem vidit pene tartareo exilio relegavit, adiciens etiam nummos quos a parentibus defuncti injuste rapui. Pro quibus ut satisfaciam dampnatis et contumeliam passis, vix obtentu predictorum procerian ad vestrum remittor intuitum. Et ne incurię mala nostra commendetis, vestramque a primis evi annis supplex exoro clemenciam, quia nisi mihi miserti fueritis ęternę ruinę patebo inrevocabilis. Deinde a talibus vos retrahere moneo, ne superveniat in vos laqueus mortis, laqueus perditionis, in quem qui neglegens ceciderit, illum precipitabitur in sulphureum opertum, in quo nullum est remedium. Diligite justiciam, fugite avariciam, loquimini veritatem, habete pacem, et nullus contra proximum suum operetur malum. Si hec feceritis, beati eritis. Deinde ut eis quanto corripiatur terrore innotescat, visionem sibi osten- sam ab integro denotavit, dans manifesta indicia illate formidinis per inmensa suspiria anheli pectoris. Semperque a mundi hujus ambitione fugere non cessabat ammonere, et ut propriis stipendiis contenti aliena desinant rapere exortatur, fletu ora rigante. Neque se ob aliud ad hunc mundum regressum, nisi ut, a pravis eos actibus corripiens, in seipsum grave prebet exemplum. Post quę verba et plurima exortationum documenta, sanctę virgini ad impetrandam commissorum veniam partem hereditatis suę in ęternum fundum sub amicorum astipulatione cessit, ac rustici pro crudeli funere parentumque injusta redemptione, juxta sacerdotum decreta, de sua substancia pro posse premia constitui reddenda, ut ex inproperatis criminibus expeditus, tormentorum evaderet cruciatus. Qui ne rursus deteriora commiteret flagitia, post hujus absolutionis gratiam, carnis exutus trabea, liber Domino jubente mox evolavit ad ethera. Quę res, ne cui scrupulum ambigui quandoque moveat, sciat nos his testibus didicisse, qui se asserebant interfuisse.

Torna su ↑

[Nota a p. 223]

[I]. C. – Ce chapitre incomplet pourrait s’intituler: De fure resuscitato. Torna al testo ↑