Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

1º Récits spéciaux au Codex Conchacensis

/226/ Francese →

n. 25 nell’ed. Robertini [III]

XXVIIII. De frenetico sanato

Ecclesiam quę Campaniacus dicitur3 multi vestrum /227/ viderunt, ubi dum quidam spiritu possessus immundo, silvis et montibus diu errans, casu ferente deveniret, torva luinina huc illucque lubricans conspicit altare, in quod vehementi impetu ruens, pallam super altaris crepidinem jacentem properus diripit ac humi proicit. Ministri vero ecelesię ut viderunt furibundum arguunt, ac mox clementiam Dei ac sanctę Fidis, cujus in honore hęc fuerat dicata ecclesia, pro eo invocant, ac denique ut meritis sanctę virginis hoste evacuetur accendunt luminaria. Quibus accensis, mox, mirabile visu, sanguinis unda per concava guttura egerit, cum qua et latentem pestem divinum imperium ferre non valentem evomuit. Quo viso, omnes qui aderant supernam conlaudant potentiam, cujus virtute sancta Fides decorata in miraculorum pollet excellentia.

Torna su ↑

[Note a p. 226]

[III]. C. Torna al testo ↑

3. Campaniacus, Campagnac, chef-lieu de canton de l’arrondt de Millau, Aveyron. C’était encore, au xvie siècle, une annexe de Canac, d’après le Pouillé de 1510. Le prieuré de Campagnac était alors uni à celui de Perse, qui appartenait à Conques (Cf. Cartul. Introd. p. lxxv, et nº 188. – /227/ L. Servières. Hist. de Saint Hilarian, 1883, p. 169). L’église de Campagnac était autrefois et est encore dediée à sainte Foy. Torna al testo ↑