Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

1º Récits spéciaux au Codex Conchacensis

/227/ Francese →

n. 26 nell’ed. Robertini [IV]

XXX. De his qui ex diversis partibus terram sanctę Fidis devastare certabant, et de mirabili visione.

Inter medios fines bipoleos, Albiensis videlicet atque Caturcini, ęcclesia Sanctę Fidis habetur in Bellomonte1, quę ad tuendum cuidam militi deposita erat, Amelio Vuidoni cognomine. Hic quoque Amelius duobus erat militibus grave offensus, qui licet diversis forent ex partibus, uno tamen in eum concordabant odio. Sicque contigit ut uno eodemque die ambo tamen utrique, alterutrum ignari, causa depredandi disponerent super eum equitare, eo pacto ut quia terra illius crebris excursionibus devastata erat, sanctę Fidis terra in qua circumpositi coloni confugium propter metum /228/ sancte virginis habebant predę patuisset. Quid plura? Sumunt arma, parant bella, hinc Rajemundus Albiensis, inde Arnoaldus Caturcensis, et quos potest uterque addit sibi milites. Sed dum ab utrisque partibus terre sanctę Fidis propius jam imminerent, res mira contigit quę non potest ambigere accidisse ex virtute Dei. Nam Arnoaldus pene totam noctem equitando consumens, inter tetra crepuscula procul videt quasi exercitum procul transeuntium armatorum, ad bella properantum. Cujus visionis umbra permotus, putat se Amelio factum obvium. Nec mora, reddente aurora terris faciem, ne a veritate imaginatę visionis cassaretur, mox ex diverso montis latere prospicit cuneum aciem contra se dirigentium prorumpere, atque loricatis verticibus in prelia super se ruere. At ille bella, bella clamitans signa erigit, ac in incertum martem totus preceps fertur pugnam commissurus. Quo in duro certamine fortia ab utraque parte funduntur corpora, nemineque bellum dirimente, cede multi prosternuntur cruenta. Tandem Albiensibus triumphum obtinentibus, Caturcenses pauci admodum relicti terga vertunt, locoque victori fugientes cedunt. Mox pudore simul et peremptorum dolore incredibiliter perculsi, resumptis viribus et conjunctis complicibus, audacioribus animis rursus campos ematheosu repetunt, ardentes pugnae discrimen renovare quod perdiderant inominato successu. Qui ubi ad lamentabilem harenam irruunt, victores vispilionum officio fungentes reperiunt. In quos efferatis animis ruentes, omni belli genere deseviunt, vicemque eis reddentes in fugam agunt, suorumque ac illorum spolia victa recipiunt. At illi ignorantes quo eos anceps fuga compelleret, castrum desiderio tuitionis expetunt, cui ille Amelius preerat in quem insidias ante tetenderant. Quos ita in manu ejus sancta Fides tradidit, quemadmodum olim latrunculos rex Samarię accepit per manum Helisei1. Unde municipes inmenso /229/ gaudio repleti, Deo omnipotenti ac sanctę Fidi suę clarissime martyri magna laudum preconia decantant, quia sine sui sanguinis dispendiov tenent captos, quorum sepe ingemuerant triumpho. Inde eidem subditis animis confoderati ad propria Albienses illi revertuntur, agnoscentes Dei et sanctę virginis terribili virtute se perpessos grave suorum infortunium.

Nec mera dux tante temeritatis Rajemundus, supernę irę rumphea percussus, toto capite intumuit, cujus intolerabili putredine tabefactus, spiritum crudeli funere tartareos dimisit ad lacus. Caturcenses vero de secundę gratulantes victorię proventu, ac deinceps temerarii pęnitentes conatus, sumpto impetrande venię legato, Sancti videlicet Stephani prothomartyris preposito Willelmo1, nudis pedibus basilicam gloriosissimę virginis Fidis expetunt, culparumque noxas devotis mentibus confitentes remissionem deposcunt. Sicque sacris vigiliis ante adorandam virginis majestatem celebratis, post inmensas gratiarum actiones ad propria redeunt.

Torna su ↑

[Note a p. 227]

[IV]. C. Torna al testo ↑

1. Notre-Dame de Belmont ou des Planques, située dans la commune de Tanus, département du Tarn, (cf. lib. IV, c. xiv, et inf. c. v) à quelque distance des confins du Quercy. (Cf. Cartul. Introd., p. ciii). Torna al testo ↑

[Note a p. 228]

u. sanguineos add. ult. Torna al testo ↑

1. 4 Reg. vi, 19, 20. Torna al testo ↑

[Note a p. 229]

v. damno add. ult. Torna al testo ↑

1. Saint Étienne est le titulaire de la cathédrale de Cahors. Ce Guillaume était donc prévôt du chapitre cathédral. Torna al testo ↑