Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

/230/ Francese →

2º Recits speciaux au Codex Reginae Sueciae.

[I]

De rustico a demonio liberato.

Quoniam nostre orationis intentio jam jamque finem expostulat, oportet nostri seronati postponere invidiam quia quod ait sermo divinus fixum heret cor, dicitur: Mihi vindicta, ego retribuam1. Amabo quis fidelium tam insignis virginis preconia laudibus non efferret, quę dignatur Christus operari nobis presentibus ob prerogativam ejus.

/231/ Quod ergo dominum non penitet operari, nec servum pudeat palam fieri, immo et imitari. Quodirca libet indagare et filiis inoboedientie quę nobis restant hoc in opere. Rusticus quidam, cujus nomen jam a memoria excedit, ereptus a demonio, multitudo enim mirabilium et raritas scriptorum cogit oblivioni tradere quę digna fierent fidelium animadversione, huc illucque debacchando seviebat, mortemque sibi minabatur per declivosa juga currendo. Frequenter quippe se precipitem dando, jactum fecera[t] e rupibus altis, mersusque in periculosis elidebatur foveis. Pro dolor, quantum humani generis inimicus sepenumero dominatur sibi, et dum malefidis favet, bonis illicit animum sub periculo perpetue mortis. Cumque sic per intervalla temporum insaniret, atque nonnulla sanctorum loca perductus adiret, tandem laboriosus, vinculatis acriter brachiis, ad Conchas deducitur. Non enim ob religionis cultum oportet notare personas Christi fidelium, nisi quoniam cunctorum deliberavit devotio, sacram Christi virginem Fidem hoc venerari ut sępe miraculo. Quo loci cum interdum vinculum solveretur, absque ulla cunctatione pernicitus in Dordonis alvei horrendis mergebatur gurgitibus. Matris namque suasu dum se arbitratur nil posse proficere, ad ultimum, dono vilis jumenti, id est aselli, fugato pervasore integre redditur sospitati.

Sape quid sibi contingit? Stultum animal dare non dubitat quo stultissimo stultiore careat.

Torna su ↑

[Note a p. 230]

[I]. V. Torna al testo ↑

1. Hebr. x, 30. Torna al testo ↑