Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

1º Récits spéciaux au Codex Conchacensis

/229/ Francese →

n. 27 nell’ed. Robertini [V]

XXXI. De monachorum segetibus.

Sed neque illud silendum neglegenter putamus quod mirabiliter sanctam et precipuam martyrem nuper egisse multorum attestacione approbatur. Ecclesię illius cujus jam super meminimus situs2, pascuis uberrimis fecundus, satis invenitur habilis alendis pecoribus. Hujus viciniam miles quidam Aichardus nomine premebat, cujus multiplex /230/ pothniadarumx grex ultra modum rusticorum satis ac novalibus infectus erat. Sed eorum improbis clamoribus tandem victus, alias minari jussit. Una tamen retinetur quę obeso corpore ac torosa cervice cunctis prestantior sibi habebatur dilectior. Cujus injuriosam obpressionem accole grave ferentes, quia etiam monachorum sementa dentibus ac pedibus depopulari non cessabat, sanctam Fidem improbis clamoribus sollicitant, ac ut hanc pestem ab eis avertat diutinis vocibus exorant. Sed o mira res! Quadam enim die mediis in herbis stanti ruptis in terram visceribus crepuit medius, atque cadavere quatiens solum, justo tempore pene ut quondam infelix Arrius vacuo remansit ventre. Quod stupendum miraculum cernentes, sanctę martyris Fidis ultricem agnoscunt potentiam, quę sibi injuriosorum diu non patitur gaudere insolentiam.

Torna su ↑

[Note a p. 229]

[V]. C. Torna al testo ↑

2. Notre-Dame de Belmont ou des Planques (Cf. sup. p. 227.) Torna al testo ↑

[Nota a p. 230]

x. equarum add. ult. Torna al testo ↑