Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

2º Recits speciaux au Codex Reginae Sueciae

/233/ Francese →

[III]

De milite sagita vulnerato et par sanctam Fidem sanato.

Obviat semper factiosa vis seronati nostri seculi nostrę opere quę, dum intendit quod appetat, posthabet quid expediat. Cujus vero lingua prostitutis sermonibus dedita, nullas habenas, nulla pudoris permittit repagula. Unde liquido claret, cui nitor honestatis nec verbis ostenditur, ejusdem ipsius quoque qui conscientia infrenis dinoscitur, unde quidam poetarum dixisse fertur:

Proverbio più volte citato nella lett. ecclesiastica: Frons hominis propriae mentis depromit amictum: / Qualis vultus erit, talia corda gerit.

Qualis vultus erit, talia corda gerit.

Sed o flagitiosam feditatem, impudentem nequiciam, voluptatem non ferendam! Nam forte pudorem cum pudicitia amisit, honestatem ob petulanciam vitavit, religionem cum reverentia perdidit. Nec libet ergo diutius immorari talibus quoniam os prediturum sanctę Fidis meritum egregium, immune prorsus debet fieri inmundorum memoria spirituum. Jam vero quod instat agamus. Castrum Filigerias1 multorum datur opinione, sat satellitum industria munitum, undique frequenter enim munitionum presidio, magis norunt suis detrimenta parère quam gaudia. Dumque nullis videntur confidere rebus, sepenumero decidunt a suis vanissimis spebus, quoque ut militum queat propugnare insolentiam et rabidi bostis impugnare invidiam. Cujus dominus nomine Giselfridus quadam die aliud adiit /234/ castellum, assumpta sibi copia commilitonum, non modo oppugnationis, verum si suppeteret irruptionis gratia. Ut autem est eo perventus, fortitudo ingenium ilico utrarumque hostenditur partium.

Machina tunc struitur muris, ars quęque paratur.

Nunc aries, nunc alta strues, nunc proximus agger,

Nunc quę stridentes torquet catapulta molares.

Nunc quoque testudo, nunc nunc via, nunc rota currens,

Nunc castrum positis temptant irrumpere scalis.

Cumque sic in invicem certamen fieret, ac alternatim, ut sępe contingit, victoria cederet, miles quidam filigenius, vocabulo Mathfridus, sociorum auxilio fretus, huc illucque debachando ferebatur concitus,

Circum it, hortatur, disponit, armat, et hornat (sic).

Forte enim felix rei, sed frustra vires auxerat eventus, ideoque acriter quisque decertare cupiebat, quatinus et post per cunctorum ora ferreretur ipsisque dominis nimio affectu astringeretur. Forsy audierat quod in castris Marathonis non habuisse vulnus grande probrum fieret. In corpore namque fortium virorum laus est amplior, amplior cicatrix. Inter publicolas vero manu feroces eminet trunco Mutius1 lacerto, magno denique vallum Scesaris opprimente, inter tot facies cicatrice carentes, sceva Monophthalmus2 magis fertur fuisse decori. Laus est ardua, ardua sustinere. Et e contrario, ignavis timidis, ut improbatis, jungitur osiosa virtus. Favens namque talibus male fida sibi fortuna,

Tunc cita terrifico propellit carbasa fluctu,

Atque tumescentes quatiunt vada passa procellas.

Nox oculos inimica tegit, dum ergo sic sevire disponit,

Ut leo mortalem dum suscipit ore cruorem.

Ignorabat enim quod iniquis duceretur fatis,

Tigris dilectos ut perdidit anxia natos.

/235/ Confestim arte peritus baliste, eundem ipsum aucupat, lentoque conamine sinuosi arcus stridenti sagitta comparat, ac sub oculo genarum medio acriter vulnerat.

Cernere jam poterit quid mundi cura reposcit.

Ita quidem quod et jaculum citra nasi cartilaginem medium os genarum graviter diduxit, ut preter rubricam nullum sui conspicantibus preberet indicium. Ideoque gravius periculum minabatur jamjam affuturum. Tandem rubrica evellitur, sagitta introrsum relinquitur, cura continuo medicorum adbibetur. Cunctorum denique solertia se profitetur prorsus nescire, sagitta ferme in cameram cerebri acta quo pacto queat evelli absque mortis periculo. Porro enimvero quorum sanior videbatur sententia talia deliberat super hec inquomoda.

Nullius quippe fiet commodi donec fida fides fiat fidei, quatinus circa vulneris ambitum cutis ac caro divellatur, temere ergo judicant qui hujusce rei curam siccine medicari laborant, ac perinde sagitta quavis industria eliciatur.

Quidam vero eorum talis existimationis plusculum quasi sciolus scientia, arepto cauterio, per idem pertemptat vulnus utrumne sagittam attingere posset aliquatenus. Cumque se nil proficere cerneret, coeptum opus frustra reliquit, hesitabat enim quid fieret quoniam altioris erat dispositionis, ut post hisz cognovit felicius suum profecto scire frustrari pertimuit. Ut autem, emenso diei spacio, sic est elaboratum, spes omnium subito conlabitur, desperatio qua nihil est infelicius ei invisa subinfertur. Omnibus ergo in meditullio positis, uxor principis Giselfridi, superna prosequente gratia, conjugem sauciati tali alloquitur sententia. Videbat enim eam tristitudine affici, angore nimio morderi, idcirco viscere pietatis compatiebatur sibi. Heus, conjunx fidissima, si verbis meis tua prosequerentur facta, viro tuo salus contingeret insperata, tueque mentis internum peroptatum repleret gaudium.

Cumque ea dictis fidem sponderet, adjecit: Sacram virginem Fidem, Conchacencis oppidi dominam, novimus talibus /236/ subvenire infortuniis ac juxta modum fidei exigentuma procul dubio inferre remedia sanitatum. Hanc denique si cordis oratu super incommodo devote exoraveris, mentisque tue statu nullatenus hesitaveris, profecto gaudebis te percepisse quod poposceris. Funditur namque sine mora juxta rei assensum intimi cordis oratio, certantibus votis sanctam Fidem invocat mentis intentio, sed credo mihi inopino non frustrabitur gaudio. Oratio celum penetrat, statim Fides pericula vitat, eger confestim obdormit, et tanquam cęlestis medicatricis expectans auxilium quiescit. Igitur ut vident eum obdormisse, iterum medicum revocare statuunt, quod denuo pertemptet, temptasse jam quod se pudet. Jam ergo approbabitur verum quod ait illutb poeticum: labor improbus omnia vincit.

Modo non modo gaudebit, sed et unde cęteri tristes gaudebunt, dabit.

Tunc medicina potens celo descendit ab alto,

Visitat ęgrum sicque jacentem, ultima queque opperientem. Dum ergo sic quiescit, sicque tali sopore depprimitur, medicus inspiciens vulnus, en sagittam quam in cerebri usque cameram diximus actam ad vulneris aditum jam pervenisse letatur. Tunc insomnis fieret (sic) leni contactu eximitur, periculum abiit, mens cunctis rediit, sancta Fides glorificatur, eorumque strepitu qui jam mortis metu evaserat evigilare compellitur. Evigilans itaque sciscitari coepit quam ob rem insolitum fieret murmur frequentis populi. Qui protinus gaudio ducti, non differunt sibi expedire eventum rei, immo ostentant suggestionem exicialis mali. Verbis quorum non fidem exhibens, verebatur enim ne sibi suadendo inferrent gaudium, quem videbant tristari ob mortis confinium. Uxor accurrit, satis superque, ut res rei reposcit intima, fidem verbis ex asse factura. Sed quid opus est verbis? Sanitati confestim redditur, iter Conchacensemc carpitur ad nos usque veniens letatur, abletatur, ab eodem ipso /237/ nobis refertur, universatim ab utroque sexu curritur, panigericusd cęlestis protinus Deo canitur, proque fidei signo sagitta sub laqueari appenditur. Sunt namque.....1

Benediccioe ad episcopam.

Benedicat vobis Redemptor humani generis, filius Virginis, beatissimę Fidis intercedentibus meritis. Quique eam ad exemplum vere fidei voluit martyrio decorari, ita vos faciat sibi famulari, ut inter celorum cives mereamini annumerari. Et qui ad virginis sacrę vos fecit celebritatem convenire, dignetur sua vos benediccione perfundere et ad spiritalium premiorum gaudia perducere. Quod ipse prestare, etc.

Torna su ↑

[Note a p. 233]

[III]. V. Torna al testo ↑

1. L’identification est difficile, la province n’étant point indiquée. Torna al testo ↑

[Note a p. 234]

y. sic. Torna al testo ↑

1. Mucius Scaevola. Torna al testo ↑

2. Horatius Coclès. Torna al testo ↑

[Nota a p. 235]

z. sic. Torna al testo ↑

[Note a p. 236]

a. sic. Torna al testo ↑

b. sic. Torna al testo ↑

c. sic. Torna al testo ↑

[Note a p. 237]

d. Il faudrait: panegyricus. Torna al testo ↑

e. V. Torna al testo ↑

1. V. la suite, p. 221. Torna al testo ↑