Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

/237/ Francese →

[I]

3º Récits speciaux au Codex Carnotensis2

De quodam juvene suscitato a S. Fide.

Quidam vicus in pago Tolosano nominatissime nobis cognitus est, qui a vicinis regionis illius habitatoribus Columbarius nomen accepit3. Ibi multarum opum affluentia redundans quidam vir, nobilitate mediocri pollens, ut /238/ nec intra multos infimus nec ultra paucos nobilissimus superior videretur, qui dominus vici illius esse cognoscebatur. Hic quandam perliberalis continentie uxorem duxerat, que filium unum, nomine Raymundum, ei pepererat. Quem maxima diligentia educans, utpote qui patri erat unicus, carum sue vite solatium, qui communis hominum est respectus, futurum esse expectabat. Qui factus grandiusculus, ad provectiorem etatem perveniens adolescentie et juventutis, et etsi aliquam, parvissimam tamen, faciens discretionem, magnam sue successionis parentibus spem conferens, eo amplius, jam multis vite diebus transactis, sui occasus asperitate eos ad graviorem dolorem excitavit. In proximo namque hujusmodi etatis tempore in infirmitatis lectum decidens, morbo invalescente, nihil amplius quam mortis signa pretendebat. Qui omnibus viribus evacuatis, quippe diutini languoris macie adnihilatus, non proficiente alicujus medicinalis studii impressione, moribundus hujus vite spiritum exhalavit. Sed pro juvenis morte parentibus merore miserabili se affligentibus, qui ex vicinitate illa hoc audientes illuc concurrerant, sepulturam tantum parabant, corpusque de lecto quo jacebat levantes, ad sepeliendum illud ornabant. Mater vero interea, quę ampliori, ut est omnium feminarum animus pronior ad compassionem, infortunio torquebatur,

Vestibus exscissis, laceratis atque capillis,

Plena dolore ruit nullaque verba dedit.

Sed post respirans et longa silentia rumpens,

Cum summo gemitu talia vix loquitur:

Heu mihi! defuncto quid prodest vivere nato?

Cum mihi natus abest, mors mihi sola placet.

Proh dolor! haut utinam caro mea te genuisset,

Dignus eras matri qui superesse mihi.

Cum hac itaque exclamatione dolorem cordis intimum exprimeret, postremo virtutis sanctę Fidis reminiscens, cujus tum temporis illis in locis plurima fuerant divulgata miracula, per ipsius suffragium sue miserie incessanter expetebat remedium. Quid morer multis? Corpus in feretro /239/ positum levatur, et ut ad commendandum sepulture que circa morluos agenda sunt diversi muneris obsequia ei persolverentur, ad ecclesiam delatum est. Cum vero qui illud tulerant feretrum pavimento deposuissent, genitrix iterum, ac si nulle precessissent lacryme paucaque preissent suspiria, frequenter exclamans, si sancta Fides filium suum illi redderet vivum, ipsum ejus servum futurum promittebat, omnique anno pro resuscitatione duos aureos nummos quasi sub jure tributario Conchas sese delaturam testabatur, dicens:

Sancta Fides, miseram me consolare dolentem:

Per te, virgo potens, quod precor obtineam.

Nobis virtutum reserant exempla tuarum,

Ut valeas meritis quod peto ferre tuis.

Unde mihi natum rogo vita redde privatum,

Vel precor hanc propriam mors rapiat animam.

Hunc si reddideris, tibi tempore serviet omni,

Conchas eeclesiam viset et ipse tuam,

Et sibipro votis lex erit omnibus annis

Ut tibi det nummos aurea dona duos.

Hac igitur oratione gemendo clamandoque completa, sub omnium oculis qui ad ejus exsequias convenerant commoto feretro juvenis surrexit. Funebribus quidem vestibus depositis, pristinum vidualis continentie habitum recepit. Quod et nos postea vidimus, Conchas venit et quos mater aureos denarios spoponderat, in conspectu omnium nostrum super beatissime Fidis altare pro salute sua obtulit.

Torna su ↑

[Note a p. 237]

[I]. A Torna al testo ↑

2. Cf. Anal. bolland., t. VIII, 1889. Torna al testo ↑

3. Columbarius vicus, Colomiers, arrondt et canton de Toulouse, à 10 kilomètres environ à l’ouest de cette ville, dans la direction de Pibrac. Dans la bulle de delimitation du diocèse de Toulouse (1318), cette localité est appelée Columberiis; dans d’autres documents de la même époque, Colomeriis. Torna al testo ↑