Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/28/

22. Æcclesia de Becia.

904-930.

Locum sacrum qui vocatur Conchas qui est consecratus in honore domini et salvatoris nostri Jhesu Christi seu et sancte Marie genitricis Dei et sancti Petri clavigeri, hubi sanctus Vincentius et sanctissima virgo Fides tumulati consistunt, qui super alveum Dordoni, hubi Rodulfus abba preesse videtur cum monachos ibidem Deo famulantibus. Ego igitur, in Dei nomen, Gairaldus cedo vel dono ad ipsa casa Dei suisque servientibus aliquid de rebus proprietatis meæ, pro anime meæ remedium et pro anima genitore meo Adalardo vel pro anima genitrice meæ Gisaltrude /29/ vel pro fratribus meis ut pius Dominus ad judicium veniam retribuere dignetur, hoc sunt ipsas res qui michi ex origine parentorum meorum obvenit, qui sunt in pago Ruthenico, super alveum Dordonis, in villa quæ vocatur Becia, mansos quatuor cum ipsa æcclesia quæ est fundata in honore sancti Amancii, cum ipso manso qui est de ipsa æcclesia, et cum ipso caput manso qui est in Vassiliaco. Hista omnia supernominata cedo vel dono ad ipsa casa Dei suisque servientibus, ea vero racione ut, dum Villelmus monachus vivit, usum fructumque habeat, et per singulos annos ad ipsos monachos pro nobis karitatem faciat. Post illius quoque discessum, ipsa villa vel ipsa ecclesia sint ad luminaria Deo concinenda → Gloss. concinenda constituta in honore sancti Salvatoris et sancti Vincentii seu et sanctæ Fidis pro animæ nostræ remedium.