Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/34/

29. Ecclesia de Guarzanguas.

948, janvier.

Placuit adquæ convenit inter Audberto levita → Gloss. levita et Isamberto /35/ sacerdote et ex altera parte Stephano abbate et Grimardo preposito et cuncta congregacio sancti Salvatoris vel sancta Fide ut inter se terras vel vineas vel ipsa ecclesia de Guarzanguas quæ est fundata in honore sancti Stephani beneficiare debuissent, quod ita vero et fecerunt. Dedit itaque Audbertus vel Isambertus illas terras et illas vineas quæ Audbertus comparavit de illa congregatione sancti Salvatori. Et sunt ipsas terras et ipsas vineas in pago Rothinico, in ministerio Gandadense, in aro → Gloss. aro de Trescanes vel de Cadinario vel de Francelia. Quantum cumque in istos locos comparavit de illa congregatione sancti Salvatori totum vobis dono in pro illa ecclesia, cum ipso ecclesiasticum → Gloss. ecclesiastico, quæ est fundata in honore sancti Stephani, cum ipsas vineas, cum ipsos boscos, cum ipsas terras totum vobis beneficiamus; et est ipsa æcclesia et ipsas res in pago Rotinico in ministerio Condadense, in aro de Guarzarguas vel de Figairolos; in ea vero racione quamdiu Autbertus vivit illas res quæ Audbertus comparavit teneat, et post suum dicessum sancti Salvatori remaneat, et illa ecclesia cum ipso æcclesiastico, cum ipsos mansos, cum ipsas vineas, cum ipsos boscos Autbertus et Isambertus pariter teneant, et qualis parem suum supervixerit ad illum remaneat, et post illorum discessum sancti Salvatoris remaneat, sine ullo contradicente. In ea vero racione per singulos annos xii denariada → Gloss. denariadas de cera persolvant.

Facta est beneficiaria illa in mense janoarii, sub die feria vi, anno xii quod Lodoicus rex cepit regnare. — S. Audberto vel Isamberto qui carta beneficiaria ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Gonberto. S. Arleno. S. Gilaberto. S. Rainaldo. S. Guidone. — Hugbaldus scripsit.