Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/39/

35. Æcclesia de Albiniaco.

955-986.

Legum decrevit auctoritas et racio exposcit ut, inter reliquas scripturas, aligationes → Gloss. aligationes sola tantum cessumque in perpetuum plenissimam obtineat firmitatem. Ab oc igitur ego enim, in Dei nomen, Ava cedo ad sancti Salvatoris et sancta Fide vel aliorum sanctorum Conchas monasterii, in opus monachorum, villa quæ mihi per conquistum → Gloss. conquistum obvenit, qui est in pago Ruthenico, in vicaria Brobtaato, cujus vocabulum est Albiniaco, cum ipsa æcclesia qui est fundata in onore sancti Martini, cum quantum ab ipsa æcclesia vel ab ipsa villa aspicit vel aspicere videtur, quistum vel adinquirendum est, totum et abintegrum cedo ad ipsa casa Dei Conchas monasterii vel ad suos servientes qui ibidem serviunt nocte ac die, pro anima Jorio jugale meo et pro anima mea Avane; in ea vero ratione, quam ego vivit, teneat et possideat et usum fructuarium recipiat, et abba et illi servientes qui ibidem serviunt semper recipiant uno manso vestidura, illo manso ubi Girardus visus est abbere vel possidere. Et si ullus abba aud ullus homo qui ad illos monachos qui ibidem serviunt transtolere /40/ voluerit, hoc ei non liceat, et si hoc facere voluerit, Deum contrarium abeat, et cum Datan et Abiron in infernum participator sit.