Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/44/

42. Æcclesia de Brogmado.

1065 - environ 1090, mars.

In nomine domini nostri Jhesu Christi. Ego Aimoinus et filius meus Bonuspar et uxor mea Petronilla nos pariter donamus sancto Salvatori et sanctæ Fidi de Conchas et abbati Stephano suisque successoribus et monachis tam presentibus quam futuris, illam nostram ecclesiam quam vocatur Brogmad cum fevo presbyterali, hoc est totum proferentium → Gloss. sepulturam → Gloss. oblationem → Gloss. decimarum → Gloss. proferentium et sepulturam et oblationem et illam partem decimarum quæ ad fevum presbyteralem pertinet et cætera omnia quæ ad prædictum fevum pertinent. Et similiter damus mansum Ariberti qui est in villa de Bosquet cum eis quæ ad ipsum mansum pertinent; et damus illam apendariam quam Deusdet tenuit quæ vocatur apendaria de furno cum omnibus ad ipsam pertinentibus; insuper damus domum nostram quæ vocatur Caminata; damus etiam pratum de Vallato in Josum usque super aquam sicut ipsemet terminat, abbate prædicto præsente et multis aliis hominibus. Quod si aliquis heredum meorum hanc donationem voluerit infringere aut inquietare, non hoc valeat vindicare quod requirit, sed insuper iram omnipotentis Dei incurrat et sit in anatema cum Juda traditore, sidque exheredatus de omni honore meo, et insuper componat pro inquietatione quinque libras auri purissimi, et deincebs hæc donatio firma et stabilis permaneat.

Facta donatione ista vii idus aprilis, feria iii, regnante Phylippo Francorum rege. — S. Aimoini, Bonipari, Petronilla qui hanc donationem fecerunt. S. Bernardi de Muro. S. Geraldi de Muro. S. Girberti de Vig.. S. Rigualdi de Vig.. S. Petri de Vig.. S. Petri Longi. — Bego monachus scripsit.