Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/53/

53. Æcclesia de Vinairols.

1076.

Omnipotentis Dei largissima pietas pro terrenis cælestia, pro perituris æterna commutata et pro parvis centuplicata redonat. → Corrections Idcirco ego Falco de Barta, ob hoc quod in tempore avorum meorum in quodam loco mei honoris olim sanctæ Fidis ecclesia in honore fuerat et, sicut superstes adhuc narrant, tanta virtus inibi operabatur ut etiam navis per se sola sine gubernatore peregrinos ad eadem ecclesiam venientes, causa orandi recuperandæque sanitatis adventaret et transmearet, cum monachis sanctæ Fidis de Conchis concordavi, et quia uxor mea primitus hoc noluit, perculsa divinitus multa febre et allopitio recognita, quamvis esset suum sponsalicium, me ut darem impulit. Erat enim tunc supradictus locus spinis ita et silvestris frondibus obsitus ut pocius esset habitacio ferarum et latronorum quam bonorum virorum. Qua de re compulsus, metuendo Dei judicio, cupidusque futura melioratione loci, tali modo dicendo facio donum. Ego Falco et uxor mea Florencia et infantes nostri damus sancto Salvatori et sanctæ Fidi de Conchis nostrum mansum de Vinairols, in tali convenientia ut monachi sanctæ Fidis faciant ibi ecclesiam. Et si ibi mercatum factum fuerit, retineo mallevantiam usque ad xv dies; et si non reddidero usque ad xv dies, non amplius michi credat ipse cui fraudem dixero. Et si homines istius mansi vel villæ per monachum non se justificaverint, retineo justiciam, ita ut Gaddium: → Gloss. gaddium et quicquid de placito ville habere potero fideliter monachis sanctæ Fidis reddam. Dono similiter sanctæ Fidi de Conchis portum Dordoniae qui est juxta mansum suprascriptum totum quod ego habeo, sicut Bonafossus per me tenet. Et si navis salinaria ibi advenerit, retineo medietatem debiti quod ibi simul missuri sumus concorditer ego et monachus sanctæ Fidis. Et dono similiter ut in Dordonia inter me et monachos sanctæ Fidis faciamus Scava → Gloss. scavam; et si ego non dedero medietatem operis scavæ sanctæ Fidis monachis, si ipsi eam sine me fecerint, sit monachis in dominio. Dono similiter sanctæ Fidi illam meam terram quæ est juxta locum de Vinairols ad faciendum, ita ut reddant michi quartam partem fructus; et accipio de Poncio monacho propter hujus terrae faciendam xxxv solidos de denariis Pictavinos et unam mulam ad /54/ prestandum Rome. Dono etiam similiter Paxera → Gloss. paxeriam meam, ita ut monachi faciant eam, et michi reddant terciam partem.

S. Falconis. S. Augerii de Gorzon. S. Grimoardi de Picon. S. Ademari de Sablonag. S. Geraldi de Gardona. S. Willelmi de Poig. S. Poncii monachi, sacristæ altaris sanctæ Fidis. S. Poncii Rutenensis presulis, in cujus præsentia hanc facio scribere cartam, eo tempore quo papa Gregorius VII convocavit Romæ magnum sinodum episcoporum et abbatum adversus Hæenrici regis placitum, et quo tempore Stephanus abbas Conchensis Figiaci monasterium ab eodem papa impetravit, asserentibus omnibus qui erant in palacio, ut sicut præcepta regalia monstrabant, perpetuo abbati Conchensi esset subditum et serviret sicut membra capiti. — Durantus levita → Gloss. levita scripsit.