Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/68/

72. Æcclesiæ de Garitoang.

1086.

Quoniam fuit auditum nec non et quam visum mortuis testibus res vertit in contrarium, placuit pluribus et sapientioribus ut res gestas litteris denotarent et sic suorum actuum memoriam posteris suis traderent. Quapropter ego Petrus, etsi indignus, Pampilonensium episcopus, hanc cartam rogavi scribi et propria manu firmavi. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris. Quod ego Petrus predictus donavi, cum consilio clericorum meorum et cum assensu et laudatione regis Sancii, æcclesias de Garitoang cum omnibus decimis → Gloss. primiciis → Gloss. decimis earum et primiciis et cum honore ad eas pertinente et quicquid est juris earum, sancto Salvatori de Conchis et sanctæ Fidei, et monachis ipsius monasterii tam presentibus quam futuris, et in salinis que propiores sunt de quarta parte... porcionis meæ quartam partem. Quas æcclæsiis ita ab omni jugo decrevi esse liberas et injenuas, ut qui ibi manerent sub omni quiete Deo servire posseant. Hac vero de causa donavi eis et concessi quartam partem ex decimis istarum ecclesiarum quæ erat juris mei. Si qua vero persona hanc donationem legaliter factam destruere conando temptaverit, sciat quod periculum anime sue incurrerit, et donatio ista firma et stabilis in perpetuum permanebit. Qui autem obstiterit temptanti destruere erit dignus eterna retribucione.

Facta donacio ista erat cxxiv, in mense madio, octabarum pentecostes, regnante predicto rege in Pampilona et in Aragona, anno secundo quo capta est Toleto ab Adefonso rege, episcopo Garsia in Iaka, episcopo Sancio in Nagera. — S. Fortunio Ennecones in Fanes. S. Lopegarzez in Uno Castello, et S. Fortunio Sanz in Huart. S. Petri episcopi qui cartam istam scribere fecit. S. Sancii. S. abbatis sancti Salvatoris Regimundi. S. abbatis sancti Johannis Aimerichi. S. abbatis Iranensis Belasci. S. archidiaconi Symeonis. S. archidiaconi Petri. S. abbate Marze.