Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/78/

83. Item de Æcclesia Sancto Mameto.

Av. 1031-1065.

Eustorgius de Marcennago dimisit et absolvit sancto Salvatori de Conchas et sanctæ Fidei, et Odolrico abbati et monachis ejusdem loci ecclesiam de sancto Mameto et de sancto Johannæ, et mansos et terras et condaminas → Gloss. condaminas et pratum et mansiones et casalos et ortos, et mansionem quem Girbertus de Fillinas ibi fecit, sicut Hugo de Calmonte et uxor sua Ingelberga habuerunt et tenuerunt. Fecerunt ergo talem placitum inter se Odolricus abba et ipse Eustorgius: accepit Girbertus de Fillinas ipsam mansionem quam fecerat de manu abbatis et fuit suus homo; abbas vero /79/ Odolricus dedit Eustorgio airalum → Gloss. airalum juxta mansionem Girberti de Fillinas. Hoc namque factum est præsentibus nobilibus viris scilicet Hæctore monacho, et Barnardo de Albaroca, et Bernardo Rigualdo, et Petro Rosado, et Stephano de Manso, et Oddone, et Dominico. — Hector monacus scripsit.