Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/83/

89. De Siciago.

961, 1er février.

Locum sacrum sancta Dei æcclesiæ, qui est constructus in honore sancti Salvatoris, ubi sanctus Vincencius et sancta Fides /84/ tumulati consistunt. Venerunt jam prædicti elemosinari Hodimbellus Rainus et Karissima, Adalbertus et Maganfredus, nos pariter facimus carta ad ipsa casa Dei jam supradicta de iii mansos. Et sunt ipsi mansi in vicaria Serniacense, in villa cujus vocabulum est Ciciago. Illos mansos quæ de Martane conquistavit, ipsos mansos cum ortos, cum curtes, cum vineas, cum pratis, cum terras cultas et incultas, cum quantum ad ipsos mansos aspicit vel aspicere videtur, quistum → Gloss. quistum vel adinquirendum est, totum et ab integrum cedimus ad ipsa casa Dei, pro anima Odimbelli, sine ullo contradicente in omnibus sane. In ea vero racione, si ullus homo aut ullus abba aut ullus rector æcclesiæ donare voluerit, non habeat licenciam facere. Si hoc faciunt, veniat Rainus filius Odimbelli, donet l solidos et recipiat ipsas res quod superius loquitur, ut post hodiernum diem neque Rainus neque Karissima neque ullus filius Odimbelli neque ullus de propinquis suis aut ulla amissa persona inquietare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta donatione ista, die sabbato, kalendas febroari, anno septesimo quod Loterius rex cepit regnare. — S. Rainoni et Karissima et Adalberto et Maganfredo qui donacione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Umberto. S. Rigualdo. S. Girberto. S. Girardo. — In Dei nomine, Rodbertus rogatus scripsit.