Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/137/

154. Genoliago.

997-1031, mars.

Locum sacrum sanctæ Dei æcclesiæ qui est consecratus in honore domini nostri Jhesu Christi et sancti Salvatoris, ubi sancta Fides et sanctus Vincentius tumulati consistunt. Ego enim, in Dei nomen, Rainaldus et Deusdet et Geraldus filii mei cedimus et vendimus illum alodem nostrum quæ nobis per conquistum → Gloss. denariatas → Gloss. conquistum obvenit sancti Salvatoris et sanctæ Fidei, hoc sunt quinque denariatas de vineas. Et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Flaidnago, in loco quæ vocatur Genoliago. Et accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi viii de Lemovicanos et modius i de vino, et retro nos nichil remansit indebitum. Et habet ipse alodus in se fines: de uno latus terra Bernardo presbytero, de alio vero latus terra ad ipso venditore, de tercio vero latus terra sancti Salvatoris et sanctæ Fidei, de quarto vero latus terra ad ipso Bernardo presbytero. Quantum ad ipsum alodem aspicit vel aspicere videtur totum cedimus vel vendimus ad ipsa casa Dei jam supradicta, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis meis qui contra carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed facia quod lex præcipit.

Facta carta vendicione ista sub die mercoris, in mense martio, regnante Rodberto rege. — S. Rainaldo et filiis suis. S. Deusdet, Adalgerio, et Hictore, vel Geraldo. — Oddo rogitus scripsit.