Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/139/

158. Bonimont.

997-1004, février.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim in Dei nomen, Frotardus et uxor sua Oda venditores, juxta textum vendicionis constat nos tibi vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus, quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster illa medietate de Boni Monto, cum vineas, cum terras, cum /140/ mansiones, cum ortos, cum terras cultas et incultas. Et habet fines: de uno latus rivum aquarum, et de alio latus terra Frotardo et Austrino, et de alios duos latus terra sancti Salvatoris et sancta Fidei. Infra istas fines, quantum ad illum alodem aspicit vel aspicere videtur, illa medietate totum et abintegrum vendimus tibi et per hanc cartam manibus vobis tradimus; unde accepimus precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, oc sunt solidi xv Lemovicani et xviii et demedius solidi Pogesi, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebitum; ita ut ab hanc diem habeatis, teneatis, possideatis, et faciatis quicquid facere volueritis licenciam habeatis ad faciendum in omnibus sane. Si quis nobis, emutata voluntate nostra, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla emissa persona aut calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta vendicio ista in mense febroario, feria iiii, sub Rodberto rege regnante. — S. Frotardi et uxor sua Oda qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Bernardo, Austrino, Aganoni et alio Bernardo vel Begoni. — Donadeus scripsit.