Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/140/

160. Pozols.

Vers 1012, mai.

Domino magnifico Airado abbate vel cuncta congregatione sancti Salvatoris Conchas monasterii. Nos enim, in Dei nomine, Jorius et uxor sua Lauteldis venditores juxta textum vendicionis constat nos vobis vendidissemus, quod ita et vendimus, /141/ tradidissemus, quod ita et tradimus, hoc est alodus noster qui nobis per originem parentorum obvenit. Et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Serniacense, in loco quæ vocatur Pozols. Et habet ipse alodus fines: de una parte strata puplica, de alio latus terra ad filios Rigualdo. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum vobis vendimus; et accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi xxx et retro nos nichil remansit indebitum; et post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis faciatis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ullus homo per ullo quoque injenio qui contra carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat sicut lex est.

Facta carta vendicione ista sub die marci, in mense madio, regnante Rodberto rege. — S. Jorio et uxore sua Lauteldis qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Aldefredo, et Raimono, vel Bernardo. — Et filios Jorio ista carta firment, et si possidere possunt, quamdiu vivunt, quartum et decimum feliciter persolvant.