Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/151/

174. De Garriga.

997-1030, octobre.

Domino magnifico emptore. Ego enim, in Dei nomen, Raingardis et filii mei Galterius et Hugo et Siguinus venditores vendimus sancti Salvatoris et sancte Fidis illo alode nostro de illa Garriga uno aripendo de vinea et una denariada → Gloss. denariada; et in ipso loco, uno aripendo de vinea que Ingelbertus tenet; et in ipso loco, illos plantarios que Ingelbaldus tenet; et in ipso loco, duas peciolas de pratos, cum vernias → Gloss. albareddas → Gloss. vernias, cum albareddas; et in ipso loco, illo /152/ bosco de ipsos comparatores; et acceperunt de ipsos monachos sancti Salvatoris et sanctæ Fide precium Raingardis et filii sui supra scripti, hoc sunt solidi sexaginta. Si quis, inmutata voluntate nostra, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa persona qui contra hanc carta donacione ista ulla calumpnia jenerare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista in mense octobrio, feria sexta, regnante Rodberto rege.