Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/164/

192. Vernias Avizago.

Vers 990.

Cessio sola sufficit sine gestorum, sed in omnibus habeat plenissimam firmitatem. Ob hoc igitur ego, in Dei nomen, Jerardus cedo vel dono ad filium meum nomen Gislando de rebus propriis meis viila que dicitur Vernias, quantum in ipsa villa visus sum habere vel possidere; et in alia villa quæ nominant Auzago, quantum ibi visus sum habere et dono tibi vineas meas in Isagas, vinea una quem ego adquisivi; et in alia vinea in Besumba quem ego de Oddone adquisivi; et sunt ipsas res in pago Ruthenico, in vicaria Bethonice; in ea vero racione, dum ego vivo, usum et fructum a me reservo, et post obitum meum ad ipso Gislando remaneat, et in tale racione ut, quamdiu Gislandus vivit, usum et fructum teneat, et si ad perfacta etate non pervenerit que /165/ legitimos infantes habeat, post obitum Gislando, ipsas res superius jam dictas Austrino et ad infantes suos succedant; et donet pro anima Jerardo et omnibus consanguineis suis et pro animabus omnium fidelium christianorum defunctorum solidos ccc, et de ipsos solidos sancti Salvatoris Conchas succedat tercia pars, et alias duas partes sanctæ Mariæ et sancti Amancii Rothenis succedat; et si hoc factum non fuerit infra ii annos, ipsi sancti superius nominati inter se equaliter dividant.

Facta carta cessione ista in mense julio, sub die lunis, dominum regnantem regem sperantem. — S. Geraldo qui hoc fieri jussit. S. Cassanardo, Tetgario, Ragamberto, Conrado, Genesio, Grinberto.