Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/197/

235. De Serra.

944, juin.

In nomine Domini. Cessio sola sufficit sine gestorum, tamen in omnibus plenissimam obtineat firmitatem. Quamobrem ego igitur, in Dei nomen, Austorgius et uxor mea Aiglenda cedimus vel condonamus ad alico homine nomen Autberto aliquis de rebus proprietatis nostre qui nobis per conquistum obvenit, hoc est terra qui est in pago Ruthenico, in ministerio Montiniacense, in aro que dicitur Serra; et habet ipsa terra fines vel confrontationes: de uno latus terra sancti Salvatoris, et de subteriore latus rivo decurrente, et de duos latus terra vel vinea Girberto monacho; quantum infra istas fines concluditur, totum et ab integrum tibi cedimus vel condonamus, sine ullo contradicente, /198/ sane. Si quis nos, emutata voluntate nostra, aut ullus de heredibus nostris vel propinquis aut ulla amissa persona qui contra carta vel cessione ista ire aut ulla calumpnia generare voluerit, nullatenus vindicet, sed insuper componat tibi tantum et alium tantum quantum ipsa terra eo tempore meliorata valere potuerit in duplum sit tibi rediturus, et hoc quod petit non vindicet, sed presens cessio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta cessione ista die lunis, in mense junio, anno vrm quod Lodovicus rex cepit regnare. — S. Austorgio et uxore sua Aiglenda consentiente qui carta vel cessione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Airaldo, Girardo, Gauzfredo, Arlando, Deusdet. — Guitbertus scripsit.