Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/199/

238. De Pistas.

Vers 1012, avril.

Domino magnifico Airado abbate emptore. Ego enim, in Dei nomine, Bernardus, juxta textum vendicionis constat me vobis vendidisse, quod ita et vendidit, hoc est alodus meus illa mea vinea de Pistas, cum terras cultas et incultas quæ michi per originem parentorum obvenit; et habet ipse alodus in se fines: de duas partes terra sancti Salvatoris et sancta Fidei, et de alio latus terra Bernardo. Quantum ad ipsum alodem aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum vendo sancti Salvatoris et sancta Fide et domni Airadi abbati et cuncta congregatione sancti Salvatoris et sanctæ Fidei, et per hanc cartam manibus meis vobis trado; unde accepi de vos precium, sicut inter me et vos bene complacuit, hoc sunt solidi iiii de Ruthenis, et de ipso precio retro nos nichil remasit indebitum, ita ut ab hac diem teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona aut calumpnia jenerare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

/200/ Facta carta vendicione ista sub die sabbati, in mense aprilio, regnante Rodberto rege. — S. Bernardo qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Deusdet, alio Bernardo, Deusdet, Blandino, alio Deusdet. — Salustrius scripsit.