Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/201/

240. [De Aujols.]

1065-1087.

Ego Petrus Rosatus dono sancti Salvatoris de Conchis et sanctæ Fidi et abbati Stephano et monachis qui nunc sunt et futuri sunt illum mansum de Aujols, quartum → Gloss. decimum → Gloss. censum → Gloss. receptum → Gloss. messes → Gloss. caballariis → Gloss. quartum et decimum et censum de phevale totum et abintegrum. Et donat iste mansus receptum ad messes cum quatuor caballariis et quatuor denarios, similiter alium receptum et iiii denarios a kalendas et unum agnum. Et habemus censum alodarium Bernardus filius meus et ego, quem donavit nobis Petrus de Bello Forte, totum et abintegrum, et debemus redimere de xii solidos de Ragemundo Frotardo. Et illum censum dono similiter ut redimant de duodecim solidis supra dictis. Et dono similiter vesticionem de manso. Hoc totum supra scriptum dono ego Petrus Rosatus et faciam tenere sanctis et monachis in vita mea absque ulla calumpnia, et post mortem meam præcipio illi cui dimitto honorem meum, ut faciat tenere sicut superius scriptum est. Quod si ego in vita mea, aut ipse post mortem meam, non possum facere tenere, dono in concambio unum ex mansis meis de Contencions, quemcumque monachi melius elegerint, cum pratis et vineis et boscis et terris cultis et incultis, quem mansum teneo de Bernardo de Coderco; et ipse Bernardus faciat tenere eum ad sanctos, et servicium quem debuerat habere de ipso manso habeat de illo manso de Aujols in concambio. Ista laudo et dono ego Petrus Rosatus Bernardo de Coderco et fratribus suis, et placuit eis.

S. Petrone Rosano. S. Rigualdo de Coderco et Bernardo filio suo.