Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/202/

242. De Podio Palenoso.

1061-1108, 30 juin.

In conscribendis donacionibus primitus intromittendi sunt heredes nominatim, deinde hereditas quæ donatur, postremo sancti quorum intercessionibus datores cupiunt se adjuvari. Quocirca ego Ebrardus de castello Pelagrua vocato et uxor mea nomine Taris et infantes nostri, metuentes gehenne supplicium et misericordias Dei expectantes remedium, donamus, pro animabus nostris et parentorum nostrorum, illum mansum nostrum de Podio Palenoso, cum terras cultas et incultas, cedimus et firmamus ad jamdicto altare sancti Salvatoris de Conchas et sancte Fidei virginis et ceteris sanctis quorum reliquiae ibi venerari videntur. Donamus ætiam ad ipsum locum quantum nos et consanguinei nostri ibi accrescere voluerimus et quantum ipsi monachi cum nostro consilio adquirere potuerint de hodie in antea. Hoc totum, sicut suprascriptum est, donamus sancto Salvatori de Conchas et sancte Fidei virginis et sanctis ejusdem loci et abbatibus et monachis ibidem habitantibus quæ presentes sunt et futuri, ita ut ab hac die licitum et quietum habeant, teneant et possideant in omnibus sane. Est igitur iste alodus in pago Petragorico, in parochia æcclesiæ sancti Petri de Carcennago.

Scripta est hæc carta ultimo mensis junii die, feria im, regnante Franchorum rege Philippo. — S. Ebrardi et uxoris ejus filiorumque illorum qui cartam istam firmaverunt et firmare fecerunt. S. Teiferii, Arnulfi, Bernardi, Raterii, Autgerii. — Johannes monachus scripsit.