Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/203/

244. De Planeza.

Vers 1012, decembre.

Domino magnifico Airado abbate et Adalgerio decano vel cuncta congregacione sancti Salvatori Conchas monasterii emptores. Ego igitur, in Dei nomen, Hictor venditor, juxta textum vendicionis constat mihi et uxori meæ et filiis meis vobis vendidisse, quod ita et vendidimus, tradidisse, quod ita et tradimus, hoc est alodus noster que nobis eruginem: originem per eruginem parentorum justissime ohvenit; et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Dunense, in loco quæ vocatur Planeza. Illo alode nostro toto quæ hic abemus, excepta illa partae quæ Autbertus tenet, totum et abintegrum vobis vendimus; et accepimus de vos precium, hoc sunt solidi ducentis de Ruthenensos; pro isto precio vel pro ista carta de manus nostras in manus vestras tradimus, transferimus atque transfundimus, et habeatis, teneatis, possideatis, /204/ quicquid facere volueritis faciatis in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris qui contra hanc carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista in mense decembrio, feria v, regnante Rodberto rege. — S. Hictore et uxore sua et filiis suis qui carta vendicione ista scriberae vel adfirmare rogaverunt. S. Odalrigo Ruilio, Rigualdo, Umberto fratre suo, Hugono. — In tale racione que Hictor illos tres mansos de Prunairolas habeat queritos sancti Salvatoris et sanctæ Fide usque ad missa sancti Juliani; et si a missa sancti Juliani non habet Hictor quæritum ipsum alodem, teneant sancti et ipsi monachi in comunia → Gloss. comunia omni tempore ipsum alodem. — Salustrius scripsit.