Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/210/

253. De la Fagia.

Vers 1012.

Domino magnifico Airadus abbas cum cuncta congregatione sancti Salvatoris Conchas monasterii emptores. Nos enim, in Dei nomen, Rannulfus et filius meus Rodbertus, venditores, juxta textum vendicionis constat nos vobis vendidisse, quod ita et vendimus, tradidisse, quod ita et tradimus, hoc est alodus noster que est in pago Ruthenico, in vicaria Serniacense, in loco que dicitur illa Fagia, hoc est vinea, cum mansione, cum orto, cum boscos, cum beciarias → Gloss. verniarias → Gloss. beciarias, cum verniarias, cum terras cultas et incultas; et habet ipse alodus in se fines: de duos latus terra sancti Petri, et de tercio latus terra Deusde a filio Dacone, et de quarto vero latus terra ad uxore Nizezio. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum vendimus sancti Salvatoris et sanctæ Fidis et a cuncta congregacione Conchas monasterii, et per hanc cartam manibus vobis tradimus; ude et accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi vii de dinarios Ruthenesos, et de ipso precio retro vos nichil remansit indebitum; et ab hac diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum sane. Si quis nobis, emutata voluntate nostra, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa persona aut calumpnia generare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista in mense junio, feria v, sub Rodberto rege regnate. — S. Ramnulfo et filio suo Rodberto qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Girardi, Hugoni Rainoni. — Donadeus scripsit.