Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/260/

333. De Ligionicas.

997-1004, avril.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomen, Amblardus venditor, juxta textum venditionis constat me vendidisse, quod ita et vendidi, tradidisse, quod ita et tradidi, hoc est medius conquistum → Gloss. aripendus meus de vinea que michi per conquistum obvenit; et est ipse medius aripendus in pago Ruthenico, in vicaria Serniacense, in villa quæ vocatur Licionicas; quantumcumque ad ipso medio aripendo aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum vendo sancti Salvatoris et sancta Fide et domni Girberti abbatæ cum cuncta congregatione sancti Salvatoris et sancta Fide, ut per hanc cartam manibus vobis trado; unde accepi de vos precium sicut inter me et vos bene complacuit, hoc sunt solidi xx et iii Ruthenensi, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebito, ita ut ab hanc diem habeatis, teneatis, possideatis et quidquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum in omnibus sane. Si quis ego ipse, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed insuper componat tantum et alium tantum quantum ipse medius aripendus valere potuerit in duplum sit redditurus et quod petit non vindicet, sed presens carta vendicio ista firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa.

Facta carta venditione ista in die veneris, in mense aprili, regnante Rodberto rege. — S. Amblardo qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Girardi, alio Girardi, Bernardi, alio Bernardi, Aimoni. — Oddo monachus scripsit.