Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/270/

350. De Tanavella.

Vers 1065.

In nomine summe et individue Trinitatis. Ego Dalmacius et uxor meo Aldiardis et frater meus Stephanus et filius meus Rodbertus damus sancto Salvatori et sancte Fidei Conchacensis monasterii hoc quod habemus in villam que vocatur Tanavellam, id est quatuor mansos cum decimo ecc. ↓ nota decimo et vicaria et ipsos feusales que per nos tenere debent. De uno quoque manso exeunt duo solidi de vendemia et octo de multone → Gloss. apprehensionibus → Gloss. multone, et in totam predictam villam totum decimum de apprehensionibus hominum et medietatem decimi de animalibus eorum. Hæc omnia superius scripta damus sancto Salvatori et sanctæ Fidis prescripti cenobii pro hereditate filii nostri Bertrandi monachi.

S. Stephani abbatis, Odolrici abbatis, Petri monachi, Begoni monachi, Deusdet de Vigorono, Petroni de Tremolias, Begoni de Cumbreto, Armando Castano, Stephani presbyteri. /271/ S. Dalmacii et Stephani fratris et uxoris sue Aldiardis et filii Rodbertis qui istam cartam firmaverunt et firmare rogaverunt. — Bertrandus monachus scripsit.

Torna su ↑

[Nota redazionale]

1. decimo, vicaria, feusales: decime per la Chiesa, tasse dovute al vicarius, tributi feudali; sono elencati in modo sommario i diritti di vario genere ed origine che qui indicano semplicemente delle rendite a favore di terzi su beni privati. Torna al testo ↑