Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/287/

388. Illa Garriga.

Vers 1012, avril.

Domino magniflco Airado abbate emptore. Ego enim Agena femina, juxta textum venditionis constat me vos vendidisse, quod ita et vendidi, hoc est alodus meus in illa Garriga unum aripendum de vinea; et habet fines: de uno latus strata puplica, et de totas alias partes terra sancti Salvatoris et sanctæ Fidae. Quantum inter istas fines aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum vendo sancti Salvatoris et sanctæ Fide et domni Airadi abbate cum cuncta congregacione sancti Salvatoris et sancta Fide, et per hanc carta manibus vobis trado; unde accepi de vos precium, sicut inter me et vos bene complacuit, hoc sunt solidi xii de Lemovicanos, et de ipso precio retro me nichil remansit indebitum; ita ut ab hac die habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed insuper conponat tantum et alium tantum quantum ipse alodus valere potuerit in duplum sit redditurus, et quod petit non vindicet, sed presens carta vendicio ista firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa.

Facta carta vendicio ista sub die marci in mense aprilio, regnante Rodberto rege. — S. Agena qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Rainaldo, Deusdet sacerdote, Wuillelmo Hugono.