Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/305/

414. Licionicas.

Av. 996-1004, mai.

Domino magnifico Girberto abbate emptore vel comparatore. /306/ Ego enim, in Dei nomen, Aimeldis femina cedo vel dono ad ipso monasterio cui vocabulum est Conchas, hoc est tres denariadas → Gloss. denariadas de terra; et est ipsa terra in loco quæ vocatur Licionicas; et habet in se fines de totas partes terra sancti Salvatoris et sanctæ Fidsei, quantum infra istas fines aspicit, totum et abintegrum vendo sancti Salvatoris et sanctæ Fidei, et accepi de vo precium, hoc sunt solidi iiii et denari viii Ruthenesi. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredes meos aut ulla amissa persona qui contra hanc carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista in mense madi, feria ii, regnante Rodberto rege. — S. Aimeldis qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Bernardo, Gerardo, alio Gerardo, Austrino, Hugoni. — Oddo scripsit.