Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/307/

417. De Tortorel.

Av. 1096-1104, octobre.

Domino magnifico Girberto abbatæ vel cuncta congregationem monachorum Conchas monasterii emptores. Nos enim, in Dei nomine, Bernardus et uxor mea Abba et Girbertus et Atto et Rigualdus et Bernardus constat nobis vobis vendidissemus, quod ita et fecimus, hoc est alodus noster duos mansos, cum vineas, cum terras cultas et incultas qui nobis per eruginem = originem eruginem parentorum obvenit; et est ipsa alodus in pago Caturnicense, in loco que dicitur Tortorel. Quantum in ipso loco visi sumus habere vel possidere, totum et abintegrum vendimus sancti Salvatoris et sancta Fide vel cuncta congregacione Conchas monasterii; unde et nos accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit atque convenit, hoc est in argento solidi cxx de Lemoticanos; pro isto precio vel pro ista carta de manus nostras /308/ in manus vestras tradimus atque transfundimus, ut post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis et faciatis exinde quicquid facere volueritis in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris qui contra vendicione ista aut agere vel quietare voluerit, faciat exinde quod lex est.

Facta carta vendicione ista sub die lunis, in mense octubrio, regnate Rodberto rege. — S. Bernardo et uxore sua Abba et Girberto et Atto et Rigualdo et Bernardo qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Stephano, Rigualdo, Geraldo, alio Stephano, Gauzberto. — Saluster rogatus scripsit.