Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/313/

427. De Taulomo.

964, juin.

Locum sacrum sancta Dei æcclesiæ qui est constructus super alveum Dordonis in honore domini nostri Jhesu Christi et sancti Salvatoris, ubi sancta Fides vel sanctus Vincentius tumulati requiescunt vel alii sancti Dei. Venit jam supradictus vir nomine Gauzbertus, donavit illo manso de Taulomo ubi Folcherius visus fuit manere ad ipsa casa Dei jam supradicta, cum quantum ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, quistum → Gloss. quistum vel adinquirendum est, pro anima sua vel pro anima genitori sui Guitberti; in ea vero racione ut Gauzbertus, quamdiu vivit, teneat, et post obitum suum, ad ipsa casa Dei jam supradicta remaneat, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona qui contra carta donatione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est, cum stibulatione subnixa.

Facta carta donatione ista, sub die lunis, in mense junio, anno x regnate Lotario rege. — S. Gauzberto qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Riculfo, Guitberto, Aldegerio, Guilaberto, Guirardo. — Rodbertus scripsit.