Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/314/

429. De Rainaldesco.

997-1030, 1er août.

Locum sacrum sancte Dei æcclesiæ qui est consecratus in honore domini nostri Jhesu Christi et sancti Salvatoris Conchas monasterii, ubi sancta Fides tumulata consistit. Ego enim, in Dei nomine, Bonusparus de Rainaldesco filius Aldegerio cedo vel dono illo alode meo de Rainaldesco, hoc est unus mansus ubi Adalardus visus fuit manere, quantum infra ipsum mansum aspicit, totum et abintegrum dono sancti Salvatoris et sancte Fide; et habet ipse alodus in se fines de totas partes terra ad ipso donatore; et in ipso loco, de alios tres mansos que ipse Bonusparus habet, omnibus annis, sit receptum → Gloss. receptum pro vestidura in opus sancta Fide de uno queque denarii iiii, hoc sunt de tres mansos xii denarii. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis qui contra hanc carta donatio ista ulla calumpnia generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta donatione ista in kalendas augusti, regnante Rodberte rege. — S. Bonoparo qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Dagberto, Adraldo, Gualterio, Guigoni. — Oddo scripsit.