Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/321/

438. De Boni Monte.

Av. 996-1004, février.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomine, Frotardus et uxor sua Odda venditores, juxta textum vendicionis constat nos tibi vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus, quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster illa medietate de Boni Monte cum vineas, cum mansiones, cum terras cultas et incultas; et habet fines: de uno latus rivum aquarum, et de alio latus terra Frotardi et Austrini, et de alios duos latus terra sancti Salvatori et sancte Fidei. Infra istas fines quantum infra istas fines, quantum ad illum alodem aspicit vel aspicere videtur, illa medietate totum et abintegrum vendimus tibi et per hanc carta manibus vobis tradimus; unde accepimus precium de vos, sicut inter nos et vos bene conplacuit, hoc sunt solidi xv Lemoticanos et xviii et dimidius sunt Pogesi, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebitum; ita ut ab hanc diem habeatis, teneatis et possideatis ad faciendum sane. Si quis nobis, inmutata voluntate nostra, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla emissa persona aut calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta venditio ista in mense febroario, feria iiii, sub Rodberto rege regnante. S. Frotardo et uxore sua Odda qui carta venditione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Bernardo, Austrino, Aganoni, Begoni. — Donadeus scripsit.