Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/326/

447. [De Cavanni.]

Vers 1086.

Domno et patri suo S. abbati frater W. devotas in Christo orationes. Testis mihi est Deus cui servio quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in meis orationibus. Desidero enim videre vos quum sepe proposui venire et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquam per vos habeam consolationem quia tribulationes et tristiciæ super habundaverunt mihi, ut vix alicui patefacere queo. Nunc vero abbas Gerontius et abba Rodulfus invitant me ad suorum obedientiam aliquando blandiciis aliquando terroribus, nec sic valent vincere. Modo autem super hac re consulite salubriter et remanda sagaciter per Nivilonem sive per istum in capite jejunium quid agere debeam. Valete. Salutat vos domnus Wido comes cum suis, et donat monasterio sancti Salvatoris locum qui dicitur Cavanni cum suis appenditiis et alium locum similiter qui dicitur Goges cum suis appenditiis, et cum viderit aliquem a vobis missum donationem faciet kartulo coram episcopo et principibus terre.