Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/329/

455. De Mascle.

1060-1065, juin.

Loco sacro sancte Dei æcclesie Conchacensis monasterii qui est situs in pago Rutenico super alveum Dordonis, et est consecratus in honore domini et salvatoris nostri Dei, in quo beatissima virgo et martyr Fides requiescit. Idcirco ego Nichilfora et uxor mea Berengeria et infantes nostri cedimus et donamus villam nostram de Mascle sancto Salvatori et sancte Fidei de Conchas et abbati Odolrico et monachis ejusdem loci; et est ipsa villa in pago Rutenico, in vicaria Laiciacensis; donamus etiam hanc supradictam villam adalode, pro animas nostras et parentum nostrorum et pro anima Hugonis comitis, hoc sunt x et vii mansi; et donat unusquisque ii sestarios de frumento. Et hoc /330/ dono in tali convenientia ut, si ullus homo de communia monachorum tulerit, veniat unus de plus propinquis meis et ponat quinque solidos Raimundencos super altare sancti Salvatoris de Conchas et teneat sibi; et si ego monacus esse voluero in Conchas, recipiant me cum hoc quod ego plus voluero adcrescere; et cum ego aut uxor mea mortui fuerimus, sepeliant nos ad ecclesiam sancte Fidei que vocatur Tribonum. Est enim hoc villa jamdicta in pignora per octuaginta solidos de Raimundencos, et redimant illum monachi, et habeant medietatem in dominio et nos similiter medietatem retinebimus. Dohamus etiam convenientias quas habemus in ipsa villa de omnes homines, qui non possunt vendere vel inpignorare nisi nobis, ut monachi de Conchas habeant sibi istas conveniencias.

Facta carta in mense junio, feria ii, regnante Philippo rege.