Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/354/

488. Chavanic.

1110.

In Dei nomine ego Ligiardis comitissa, secundum priorem donationem mariti mei Domni Widonis comitis de Salcio, cum filio meo Eblone, dono sancto Salvatori et sancte Fidi de Conchis atque domno Bonefacio abbati monachisque tam presentibus quam futuris ejusdem loci illum nostrum alodium quod dicitur Gavanicus quod ad me pertinet de hereditate parentum meorum, cum /355/ omnibus possessionibus et terminis de parrochia de Goes, cum terris cultis et incultis, cum silvis, pratis, aquis et piscatoriis que prius in dominio habebamus, et nichil ad opus nostrum reservamus, set totum Deo et sancte Fidi concedimus, sicut ad nos pertinet, pro salute animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum. Hoc totum libere et ingenue sit semper deinceps in perpetuum sub potestate et ordinatione abbatis et monachorum sancte Fidis. Isti sunt termini de Gavanico et Gois: del gado → Gloss. gado de Tremoil sicut vallis ascendit usque Alzoil ubi quatuor termini de bosco feriunt et inde usque ad Lava et ad Goes et deinde usque ad terram Pertusadam et usque ad combam → Gloss. combam del Soil, de parte vero vallis ab inferiori capite de campo sancti Stephani usque ad vadum de Tremoil. Piscaria → Gloss. Piscaria et equalitas vallis et justicia, quantum ad nos pertinet, sit in dominio monachis sanctæ Fidis, sicut supra nominatum est.

S. Ligiardis comitisse et Eblonis comitis qui hanc cartam scribere jusserunt. S. Teicelini Sauri. S. Rotberti. S. Alberici et filii ejus Lamberti. S. Galterii de Fontanis. — Facta carta ista regnante Ludovico rege Francorum, anno ab incarnatione Domini m c x.