Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/356/

491. [De Brogme1.]

Aprés 1132.

Breve quod fecit fieri Hugo comes Rutene civitatis de placito quod fecit fieri inter Hectorem de Castello Novo priorem de Aurlaguet et S. vicarium de Brogme quod tale fuit: ut ascensuaret → Gloss. ascensuaret prior iiii mansos de fevo et de alodio et pro velle et voluntate sua de villa de Brogme; et de istis iiii debuit habere pecuniam de uno quoque modio S. vel unum sextarium et hoc est in electionem prioris, et de omnibus decimis unde S. est vicarius abeat ipse x sextarium et prior novem, et propter hoc debet ei congregare omne granum suum in cellario monachorum fideliter, omnis lana alba et omnes agni præter unus qui est de vicario, et denarii sunt priori, lana nigra est vicario et pro ea debet abere lectos priori et sociis suis et saccos ad portandum frumentum Conchis, et si hoc non fecit, in lana nigra rectum non habebit; domum que est juxta æcclesiam et cellarium que est inferius monachorum ita debet construere et servare ut prior possit ibi manere et abbas, cum venerit, per honorem; pratum dominicale non amplius seminare debet, set inde debet fenum et erbam dare; et in ista vicaria mulier non debet ereditari; nec debet abere nisi unum vicarium, pro isto honore debet servare priori de receptis et de suo servicio, cum venerit Brogme. Istud placitum firmavit et juravit super iiii evangelia in manu Hugonis comitis quod teneat et non infringat, quod si infringerit, ad amonicionem abbatis vel prioris debet redire in ostatgue in claustro Conchis vel ubi ammonuerit eum, et inde non debet exire absque licentia abbatis vel prioris et quod abeat emendatum.

S. Hugonis comitis. S. Petri de Panat. S. Aldeberto de Stagno. S. R. de Solatgue. S. G. de Crosapeira. S. Hector de Montalt. S. Bernardi presbyteri. S. P. presbyteri. S. B. de Brogme. /357/ S. D. Catet. — Hector monachus scripsit, dictante Hugoni comitae; hujus placiti est auctor et fidejussor Hugo comes.

Torna su ↑

[Nota a pag. 356]

1. On lit en marge du numéro 491 ce fragment: Prior de Orla... emet Brocme... egers debet... alberc ab tres... mos, et quando... abit suos arbercs... gers debet habere... ners. Torna al testo ↑