Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/360/

500. [De Clauniaco.]

1087-1107, août.

In Dei nomine. Ego Deusdet Terundellus reddo et commendo Petrum filium meum Deo et sancte Fidi et Petro Arnaldo /361/ monacho, ut teneat et nutriat illum usque ad decem annos, et propter hoc sestarium unum qui exit mihi de uno quoque modio quem monachus sancte Fidis habuerit de quinque condaminis → Gloss. condaminis de Clauniacho dono et laxo sancte Fidi et monachis ejus usque ad decem annos, et post decem annos de duobus contaminis quas monachus sancte Fidis elegerit dono sancte Fidi et abbati Begoni et monachis tam præsentibus quam futuris illum unum sextarium qui exiebat mihi de uno quoque modio, in tali conveniencia ut monachus qui tenuerit Clauniacum prædictum filium teneat in domo sua, ut illi semper serviat sicut homo proprius suus; et si vitalis fuerit, faciat illum ordinare ad presbyterum, et quando voluerit, faciat illum monachare in monasterio. Quod si post decem annos filius meus monachis sancte Fidis noluerit servire et habitare cum illis, nichilominus ille unus meus sextarius remaneat monachis sanctæ Fidis. Si vero infra predictos decem annos qui accipiunt terminum in missa sancti Juliani filius meus mortuus fuerit, meus sextarius qui exit mihi de unoquoque modio de una contamina quam monachus elegerit remaneat semper sancte Fidi in dominio.

Facta carta mense augusto, feria ii, regnante Philippo rege Francorum. — S. DeusdetBernardi. S. Petri Bernardi. S.Deusdet Oddonis. S. Stephani filii Johannis.