Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/379/

536. [De ecclesia de Nova Vila.]

Après 1108, juillet.

In Dei nomine. Ego Aldoinus de Parisio et uxor mea Lucia damus Deo et sanctæ Fidi de Conchis atque Bonifacio abbati monachisque tam præsentibus quam futuris ejusdem loci ecclesiam de Nova Villa et mansum ecclesiasticum in dominio et medietatem decime → Gloss. decime de tota parrochia et aliam medietatem in convenienciam et totum quod ad ipsam ecclesiam pertinet. Similiter /380/ damus Turrile → Gloss. Sala → Gloss. turrile quod est inter salam et ecclesiam cum exitu camere post furnum et hortum quem tenuit Aimericus Barranus et custodiam de boscho in circuitu et el prat inter Vaurum et castellum. Hoc autem donum facimus pro salute animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum.

S. Aldoini et uxoris ejus qui hanc cartam jusserunt fieri. S. Guirmundi monachi. S. B. abbatis. S. B. d’Albaroca. S. F. de Bel Gastel. S. de Marcel. S. Hugo de La Roca. S. M. de Paris. S. D. de Sancto Jurio. — Facta carta regnante Ludovico rege Francorum, mense julio.