Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/389/

554. [De La Calm.]

xiie siècle.

Noscant præsentes et futuri quod ego Iterius de Mirmunt, pro salute anime mee et paræntumque meorum dimito in pace cartam partem de l’arberhc quam habebam in ecclesia sancte Fidis de la Caml sic Caml. Similiter dimitto c, solidos quos habeo in parte fratris mei D. Hoc fuit factum in presentia V. abbatis. Hujus rei testes sunt: P. d’Aurico, E. prior, D. sacrista, G. Olrich, B. del Ga, G. archipresbiter, et G. de Mirmont qui tunc temporis erat prior prænominate domus de La Calmz.