Manoscritto Sélestat 22

Il testo che compare nel ms. 22 Sélestat ai fogli 5vº - 7vº. Segue la “Traslazione delle reliquie” ai fogli 8rº - 12rº.

La trascrizione è letterale, con la correzione di alcune insignificanti particolarità ortografiche (errori nell’uso delle doppie, velud e inquid per velut e inquit ecc.), ma senza alterare il colore della lingua originale. Non è stata mantenuta la grafia ę per l’indicazione delle e risultanti dal dittongo ae, dato che tale grafia è usata nel ms. in modo piuttosto irregolare, e potrebbe dare in molti casi più difficoltà che aiuto.

Di questa narrazione gli Acta Sanctorum riportano due versioni: una, al 6 ottobre, più breve, in quanto priva della vicenda dei santi Caprasio, Primo e Feliciano; un’altra, più lunga, al 20 ottobre, che ha la stessa struttura della nostra. Diamo il collegamento alla prima versione per un confronto.

[5 vo]

Pridie nonas oct. t. I

Passio Italiano → Sanctę Sancte Fidis virginis et martiris

Sancta igitur Fides Agennensium civitate oriunda fuit, et ex parentibus clarissimis splendidissima proles, procreata alumna loci illius in ortu, facta est patrona in passionis obitu. Nobilis quoque veterum et generosa stirpe parentum, sed facta est Christi munere nobilior, quia: quæ Acta quia stola virginitatis candida induta, fulgens fide in domino Iehsu Christo odorem bone suavitatis protulit. Hęc Hec namque prima in civitate Agenno decus et exemplum magni martirii cunctis fidelibus Christi fuit. Vitam namque temporalem perdere voluit, ut possideret ęternam, eternam, quia ab ipsis infancię infancie cunabulis dominum Iehsum Christum dilexit et suum semper dixit esse auctorem. Iuvenis quidem tempore passionis erat ętatę, etate, sed sensu ed opere senex manebat. Pulchra erat facię, facie, sed pulchrior mente, virginitatis quoque candore formosissima, vultusque hylaritate serena.

Torna su ↑

Italiano →II.

Igitur Datianus... Diocletiano... arcis Acta cum eodem tempore preses sceleratissimus nomine Dacianus, directus a prophanis Diocleciano seu Maximiano imperatoribus, qui tunc Romane archis primatum regere videbantur, Agennum urbem ingrederetur, dolo instigatus diaboli, quatinus sacrilegos beneficiis remuneraret; atque Christianis ibidem metu ipsius latentibus atrocissimas pęnas penas inferret, continuo beatissimam virginem Fidem accersiri da arcesso che in autori tardi e medievali diventa accerso ed assume forme della IV con. accersiri iussit, et suis conspectibus duci precepit. At illa se sponte ministris offerens, corpusque suum undique signo sancte crucis muniens, orabat ad dominum dicens: Domine Iehsu Christe, qui tuos semper in omnibus adiuvas, adesto michi nunc famulę famule tuę, tue, et prebe ori meo sermonem acceptabilem, quem in conspectu tyranni huius respondeam. Et armata sanctę sancte Crucis vexillo, fronte, ore pectoreque sancto roborata Spiritu, hylari animo perrexit. Cum autem adstaret coram preside, blando sermone ait ad eam. Quod est vocabulum nominis tui? Cui consequenter Sancta Fides nullo metu perterrita respondit: Fides nomine et opere vocor. Preses dixit: Qui cultus, – inquid inquitreligionis? ac fidei tuę? tue? Ad hęc hec Sancta Fides respondit: Ab exordis iuventutis meę mee Christi- [6 ro] ana sum, et domino Iehsu Christo tota mentis devotione deservio, illiusque nomen confiteor; illi me tota intentione committo. Preses vero callidissima: callidissimus Acta callidissima simulata tranquillitatę tranquillitate paulo indulgentius respondit: Accipe — inquit — o iuvenis puella consilium pulchritudini atque iuventuti tuę tue necessarium, et cessa ab hac confessione, et sacratissimę sacratissime Diane sacrifica, quia ipsa est sexui vero consimilis, et multis te muneribus faciam ditiorem.

Torna su ↑

III. Italiano →

Quam promissionem Christi virgo velud velut nichilum deputans, ita respondit: A patrum traditionibus cognovi, quia → Ps. 95, 5 omnes dii gentium demonia sunt, et tu michi blandiciis persuadere vis, ut ego eis sacrificare debeam? Preses vero ira commotus ait ad eam: Ut quid deos nostros demonia esse dicere presumpsisti? Aut prostratoinquid inquitcorpore diis sacrifica, aut diversis te faciam interire tormentis. Tunc sancta Fides secura de premio, exemplo magnorum martirum roborata, has audiens minas, desiderans a terrena vita ad supernam migrare gloriam, in hac vociferatione prorupit dicens: Ego enim pro nomine Dei mei Iehsu Christi non solum pati diversa sum parata tormenta, sed et mortem in eius confessione subire desidero. Tunc preses magis furore succensus iussit satellitibus suis ut sanctam virginem inferrent in lectum ęręum, ereum, et superpositam per quatuor partes, extendi ignemque subponi precepit, ut eius tenera membra tam crudeli disrumperentur supplicio. Itaque candentem craticulam sanctissima virgo ultro conscendens, divaricatis membris per quatuor partes extenditur, lorisque ferreis coartata per flammeam cratem provoluitur; cui impii ministri ferreis Batillum... pala, ferrum quo colliguntur carbones Du Cange. batillis ardentes prunas subiciunt, adipeque flammis iniecto ad latera usque torrida incendio subvolare cogunt. Quod videntes qui aderant una voce clamaverunt dicentes: O impietas et iniusta iudicia! Innocens et Dei cultrix, et prime dignitatis honore prefulgens, cur absque ullo facinore gravissimis suppliciis mancipatur? Multi enim sunt, quorum nomina ignoramus, qui ea die videntes sanctę sancte Fidis constanciam, a sacrilego demoniorum iugo pia colla solventes crediderunt in dominum Iehsum Christum, et gloriosam sunt coronam martyrii consecuti. Di qui il testo degli Acta salta al par. VI Quos omnes...

Torna su ↑

Italiano →IIII.

Eo itaque temporę, tempore, cum hęc hec agerentur, a Deo electus martirque futurus sanctus Caprasius, cum ceteris Christicolis persecutionem sacrilegi presidis declinans, ad septentrionalem urbis plagam sub foramine cuiusdam rupis positus latebat, et cuncta quę que intra murorum ambitus gerebantur clara oculorum acie prospiciebat. Sub eiusdem quippe diei articulo, ab ipso spelunce foramine ad urbis propugnacula aspectum dirigens, vidit sanctam martyrem super carbonum incen- [6 vo] dia impiorum immanitate torreri. Elevatis igitur oculis intuens in cęlum celum orationem Domino profusis precibus effundebat, ut famulam suam in presenti certamine faceret esse victricem. Rursusque adleta athleta Christi elevatis occulis oculis in cęlum, celum, tota mentis aviditate prospexit, et iterum humo prostratus petebat ad Dominum ut ei celestem ostenderet virtutem. Sicque petitionis suę sue desideratum assecutus effectum, vidit de nubibus columbam ut nive candidam descendere, et coronam inter lucentibus gemmis supra solis splendore rutilantem celestibusque margaritis refulgentem super caput gloriosę gloriose martiris ponere. Denique ipsam Dei famulam niveo splendidoque habitu indutam prospiciens, agnovit ipsam Dei matrem perpetuę perpetue salutis bravium bravium gr. βραβεῖον, premio esse assecutam, quam tanto munere cęlitus celitus videbat ditatam. Columba igitur cęlo celo veniens ut divina potencia in reliquum tempus circa matrem sacram mirabilior fuisse predicaretur blando alarum volitatu dulcique pęnnarum pennarum applausu cum ymbrifero imbrifero rore totam vim flammarum extinxit; piramque torridi incendii quasi irriguis fontibus tali volitatu omnino repressit. Vidit etiam vir sanctus beatissimam Fidem veluti palestram non tortorum hictibus ictibus lesam, non igne exustam, neque sauciatam corpore, sed cęlestibus celestibus ornamentis stare redimitam.

Torna su ↑

Italiano →V.

Quam virtutem tam preclaram tamque mirabilem, mox ut Dei famulus predictus Caprasius spiritualibus oculis conspexit, supernis gaudiis dignam eam futuram intellexit. Tunc securus non imparibus meritis eandem gloriam subiturus, rupim sub qua habitabat dextera sua percussit, et continuo inde fons iugis aquę aque emanavit, quę que usque in hodiernum diem indeficienter currens salutis remedium virtute Dei cunctis advenientibus prestare non desinit. Quocumque enim tedio languoris quilibet detentus fuerit, mox ut de ipsius rupis fluento haustum gustaverit, optatam salutem recipiet meritis sancti martyris. Qui vultu hylaris, hilaris, spiritu alahcer, alacer, corde intrepidus, cęteris ceteris ignorantibus ad locum ubi gloriosissima virgo et martyr Fides flammarum patibula sustinebat improvisus advenit, Christum publica predicans voce. Quem statim audiendum impius tyrannus, suis aspectibus statui iussit. Ille vero intrepidus coram eo stetit. Et preses ei nomen, patriam genusque requirit. Ad quem sanctus Caprasius: In primis quod preclarum esse Christianum me confiteor, in cuius regenerationis lavachro, lavacro, Caprasius a sacerdote nuncupor. Hoc audito preses, blandis eum cępit cepit lenire sermonibus: Video — inquit — te decorissimum iuvenem, qui si forte sermonibus meis adquieveris, poteris in palatio summorum principum amicitia perfrui, et multa consequi predia. Tunc sanctus Caprasius cęlestibus celestibus [7 ro] mirabilibus admonitus, sanctęque sancteque martyris Fidis exemplo ad supernam coronam spem totam configens, ita respondit: In illius desidero habitare palatio, quem a baptismo dilexi, et redemptorem omnium in se credentium sempre agnovi. Preses dixit: Vellem te, o iuvenis, ab hac malesana pertinacia revocare, et prediorum amplis possessionibus ditescere. Ad hęc hec sanctus Caprasius respondit: Ab illo me credo consequi indeficentia predia, qui est fidelis in verbis suis et sanctus in omnibus operis suis.

Torna su ↑

Italiano →VI.

Preses autem ut vidit inmutabilem mentem eius, et ineluctabilem sermonem, ait suis: Vereor cum homine isto diutius sermonibus certare, ne ab eo iurgiis fatigatus vincar. Tunc iubet ministris eum assumi et sine ulla pietate carnes eius laniari. Cumque hoc factum fuisset, fortiter pęnas penas toleravit, atque alacri vultu constanter Christi nomen populis presentibus predicare non desinit. Qui pietatis affectu, super eum lacrimantes magnoque eiulatu frementes una voce clamabant dicentes: O impietas et inaudita iudicia, cur sanctum Dei omni bonitate ornatum tanta crudelitate itis perditum? Erat enim beatus martyr amabilis omnibus, et inter tormentorum exanimationem speciali decore vir angelicus. Cuius constantiam nulla iniuriarum insuperandam nulloque excogitatorum argumento cruciatuum reprimendam, duo fratres nomine et meritis Primus et Felicianus admirantes, amore Dei toto hanelo pectore fraglantes, flagrantes, tam fide quam opere continuo huic se agoni sociaverunt, mortisque periculis se alacriter iniecerunt. Di qui riprende il testo degli Acta Quos omnes ad iugulum mortis una conspiratione confertos mox ut vidit sevus ille carnifex, blandimentis demulcere minisque terrere eos cępit, cepit, sed nec sic ullo modo flecti potuit. Sicque in ira gravi commotus, ut se adversus eos nullatenus prevalere sensit, ad ultimum data sententia, omnes simul cum beata virgine et gloriosa martyre Fide duci ad delubra precepit, ubi aut diis immolare, aut capitibus flexis omnibus certum fiat vitam finire.

Torna su ↑

Italiano →VII.

Ducti sunt ergo Christi milites una cum beata Fide ad predictum locum, ubi cum nulla vi potuerunt compelli ad sacrificandum, capitibus cesis, unius diei hora cum triumpho martirii ad coronam glorię glorie feliciter simul pervenire meruerunt. Di qui il testo degli Acta salta a De quorum... Ut quibus pulchra et venerabilis extitit in fidei constanciam societas, esset pulchrior atque excellentior in martirii societate felicitas. Dignum namque atque felicem Agennensis urbis deputamus locum, qui origine martirum floruit, atque per eorum gloriosa certamina fidem Christi promeruit, et post agones tumulanda eorum corpora recepit. Quos Christus summa cum ve[ne]ratione cęlestium celestium [7 vo] virtutum intra beatorum spiritum consortia ovantes ascivit, cum quibus stola immortalitatis decorati, et corona glorię glorie inmarescibili laureati, inenarrabili claritate perfruuntur, atque cum Deo et Agno sine fine regnaturi divine visionis iocunditate pociuntur. potiuntur. Di qui riprende il testo degli Acta De quorum passione pridie nonas octobris nos gaudere et illustrare voluit qui gloriatur in sanctis suis Dominus noster Iehsus Christus cui est cum Patre et Sancto Spiritu honor et gloria in sęcula secula seculorum amen. Qui finisce il testo degli Acta

Torna su ↑

Italiano →VIII.

Horum ergo corpora tormentis miserabilibus lacerata, cesisque capitibus obtruncata, infidelis gentilitas in platea tamquam neglecta reliquid, reliquit, quę que devota Christi plebicula latenter cum summa veneratione colligens et sacri effusionem cruoris mundissimis pannis extergens in digno tantę tante sanctitati loco sepulturę sepulture commendaverunt, ubi non tam sepelisse quam recondidisse viderentur. Gravi enim percussa pavore verebatur, ne sanctorum corpora malignorum invidia alias transferrentur, aut quod nefarium est tetris vicini fluminis gurgitibus submergerentur, et sic sanctę sancte christianitati malitiose abnegarentur. Sed Dei providentia a fidelibus actum est ut urbs quę que eos habuerat inquilinos, tripartito ortu videlicet passionis et sepulture honore ditata, eosdem ad promerendam omnipotentis Dei gratiam habere mereretur et patronos. Quo in loco multis annorum recursibus sancta iacerunt corpora, donec ablata omni gentilitatis profanitate, sanctus Dulcidius episcopatum susciperet et pastoralem curam gerens, pro omnium salute vigilaret. Cui presidi ante omnia placuit, ut sanctorum martyrum reliquias ab indecenti loco elevans, in eorum veneratione nova basilica constructa in lucem efferret, eisque celebre nomen in salutem patrię patrie conferret, ęcclesiam ecclesiam ipsam sanctę sancte virginis titulo dedicans. Qui cum tantum thesaurum aperire non tamen incredulus, sed metu et reverentia territus diutius dubitaret, ad ultimum per quietem noctis ammonitus, ne neglegenter dimitteret quod fideliter crederet, convocatis monachorum turbis ac cęteris ceteris ordinis prelatis, secretum suum omnibus detegit, quorum etiam et consilio adiutus ad effectum usque produxit. Eorum autem et votis cętera cetera plebs concordans, sanctorum reliquias de ignobili loco honorifice erigunt et in locum sacrorum statuunt, quorum meritis ad salutem omnium innumera cęlitus celitus patrantur miraculorum insignia, prestante Domini nostro Iehsu Christo, qui in trinitate perfecta vivit et regnat unus Deus per omnia secula seculorum. Amen.